 |
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
GODEFRIDO S.R.E. CARDINALI DANNEELS,
ARCHIEPISCOPO MECHLINIENSI-BRUXELLENSI
Venerabili Fratri Nostro
GODEFRIDO S.R.E. CARDINALI DANNEELS
Archiepiscopo Mechliniensi-Bruxellensi
Complura per orbem terrarum religiosa documenta superesse satis novimus, quae
fidelium pietatem ac praesertim Beatae Mariae Virginis sollicitudinem palam
ostendunt, unde superna adiumenta in fideles universos profluunt. Ita enim,
ecclesialis communitas populi sermone patrio dicti Valenciennes, in Gallia, et
cum ipsa omnes fideles dioecesis Cameracensis laetanti ferventi gratoque animo
promptos se exhibent ad millennium sollemniter colendum, ex tempore quo, prout
in eorum annalibus traditum est, miranda res accidit, cum nempe populus ille,
Beatissima Virgine Maria intercedente, gravi pestilentia est ereptus. In
memoriam quidem huius successus christifideles purpureo vallo populum
circumdederunt, uti liberationis sibi collatae signum, quem circum quotannis
piam suscipiunt peregrinationem, Deiparae Virginis simulacrum ferentes eandemque
sub titulo Dominae Nostrae dictae du Saint-Cordon invocantes.
Decet igitur et admodum oportet ut eventus hic congruenter commemoretur et
optimo iure extollatur. Hae enim celebrationes copiam dabunt et facultatem non
huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum etiam animos ad ferventiorem
religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita permovendi.
His perpensis rationibus, Venerabilis Frater Franciscus Garnier,
Archiepiscopus Cameracensis, a Nobis postulavit ut ad personam Nostram illic
gerendam sacer Praesul constitueretur, qui Nomine Nostro ritibus praeesset
celebritatibusque. Quapropter hisce datis Litteris Te, Venerabilis Frater Noster,
cuius iam pridem cognovimus doctrinae integritatem, solidumque percepimus
studium cunctos fideles ad tam suavissimam Matrem propius usque adducendi,
Missum extraordinarium destinamus ac renuntiamus, ut quarto decimo die proximi
mensis Septembris in dioecesi Cameracensi Nostro nomine et auctoritate
sollemnibus illis sacris praesideas et omne genus celebrationibus quae in tanto
ecclesiali eventu peragentur. Partes ergo Nostras ibidem convenienter ages
Nostramque significabis salutationem et per spiritum praesentiam. Et in hac
sacra exsequenda missione christianum populum ad pleniorem in Virginem
Immaculatam pietatem adhortaberis, suavitatem benignitatemque ipsius
patefaciendo, ita ut humilitatem fidemque ancillae Domini respicientes, graviore
titulo beatam dicant eam omnes generationes (cfr Lc 1, 48).
Benevolentiam insuper Nostram aperte declarabis, dum pariter munifico Domino
preces fundimus ut caelestibus muneribus omnes illic adstantes cumulet et
Sanctissima Dei nostraque Mater veluti fulgidum exstet sidus, istum dominicum
gregem illuminans eiusque fidem adaugens. Missionem hanc dum fidenti animo Tibi
committimus, omnem Nostram propensam erga Te voluntatem testamur et iam nunc
Nostris Te comitamur precibus.
Nostram tandem Apostolicam Benedictionem sacris Presulibus, universo clero,
fideli populo et cunctis huius sollemnis commemorationis participibus deferas
largiter velimus, quae sit caelestium gratiarum nuntia et felicioris aevi certum
documentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die III mensis Iulii, anno MMVIII, Pontificatus
Nostri quarto.
BENEDICTUS PP. XVI
© Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana
|