The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
IOACHIMO S.R.E. CARDINALI MEISNER,
ARCHIEPISCOPO COLONIENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
Ioachimo S.R.E. Cardinali Meisner
Archiepiscopo Coloniensi

Quadringentesimus iam appetit annus ex quo tempore Dei Mater Šiluvae in Lituania apparuisse perhibetur. A media inde aetate hoc in solo evangelicus nuntius coeptus est diffundi ac Salvatoris beneficia feliciter propagari. Inibi postea templum sub Nativitatis Beatae Mariae Virginis vocabulo est aedificatum, quo fideles confluere possent, superna adiumenta cum corporis tum spiritus fidenter petituri. Anno autem MDCVIII ipsa Deipara quibusdam pastoribus apparuisse fertur atque inde catholicum nomen novum evulgationis repperit impetum. Sed subsequentibus saeculis quaedam ibi evenerunt incommoda iniquaque, quae religioni catholicae omnino aversabantur.

Hodiernis temporibus res in melius sunt versae atque Lituaniae gentes a Vincentio S.R.E. Cardinali Sladkevičius Ecclesiae Matri tutelae sunt commissae, quam rem etiam veneratus Decessor Noster Ioannes Paulus II praesens solidavit.

Aequum igitur est, Venerabilis Fratris Sigitas Tamkevičius, S.I, Archiepiscopi Metropolitae Kaunensis ceterorumque Lituanorum Episcoporum suasu inductuque, ut quarta centenaria illo ab eventu memoria diebus potissimum XIII-XIV mensis Septembris congrua sollemnitate recolatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum animos ad ferventiorem religionis sensum permovendi.

Quocirca ut ritus hic magnificentius efficaciusque evolvatur, mittere aliquem eminentem virum statuimus, qui partes Nostras sustineat et personam agat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum extraordinarium renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.

Universis participibus hominibusque inibi omnibus animum Nostrum sollicitum ostendes, qui Mariali studio incitati, spiritalibus fructibus repleti, renovato fervore pietatem probandaque opera persequantur. Nostro denique nomine Nostraque auctoritate Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit certum caelestis praesidii signum auspiciumque supernarum gratiarum.

Ex Aedibus Vaticanis, die III mensis Iulii, anno MMVIII, Pontificatus Nostri quarto.

BENEDICTUS PP. XVI

 

Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana

 

top