Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
THARSICIO S.R.E. CARDINALI BERTONE, S.D.B.,
SECRETARIO STATUS,   
ELECTO LEGATO PONTIFICIO AD CELEBRANDUM
VI FAMILIARUM MUNDIALEM CONGRESSUM
 

Venerabili Fratri Nostro
THARSICIO S.R.E. CARDINALI BERTONE, S.D.B.
Secretario Status

Digniorem optantes futurae societatis condicionem, plurimi ex toto orbe Pastores et Christifideles laici proxime Mexicana in urbe convenient ad VI Familiarum Mundialem Congressum agendum, quibus cordi est familia institutrix iuxta humana et christiana instituta. Hoc argumentum maximi aestimatur momenti, quoniam "Familia vocatur in Ecclesia ad munus educatorium explendum, ad vitam missionemque ecclesialem participandam. Ecclesia cupit educare potissimum per familiam, quippe quae matrimonii sacramento ad hoc munus designetur gratia status" (Ioannes Paulus II, Gratissimam sane, 16). Revera, praecipui humanitatis magistri sunt ipsi filiorum parentes qui, divina gratia suffulti, fidei in Christum, operosae caritatis et magnae spei virtutes iis tradere conantur, "atque hoc in ministerio tuendo primas agunt partes: sunt educatores quia sunt parentes" (ibid.).

Recordari iuvat cunctisque christianis familiis tamquam fulgida exempla offerre quosdam fideles, ex antiqua ac recentiore aetate, qui non solum iuvenibus, sed et plurimis ex gente vitam suam ad exemplum fortitudinis et memoriam virtutis reliquerunt (cfr 2 Mac 6,31). Ita inter plurimos eminuerunt in oriente sancti Basilius et Emmelia, qui inter novem filios quattuor habent sanctos, in occidente autem sancti Gordianus et Silvia, parentes Summi Pontificis sancti Gregorii Magni. Novo verum ineunte millennio Mater Ecclesia inter beatos annumeravit Mariam Teresiam Ferragud Roig, quae in Hispania una cum quattuor filiabus virginibus Christo consecratis martyrii palmam et caelestem gloriam est consecuta; coniuges Aloisium Beltrame Quattrocchi et Mariam Corsini in Italia; Ludovicum Martin et Zeliam Mariam Guérin in Gallia, ex quibus nata est Patrona missionum et flos Carmeli sancta Teresia Lexoviensis.

Persuasum sane habemus huiusmodi eventum conferre posse in totius societatis et cuiusque personae beneficium. Libenter igitur accepimus invitationem Venerabilis Fratris Nostri Norberti S.R.E. Cardinalis Rivera Carrera, Archiepiscopi Metropolitae Mexicani: cum autem Ipsimet illuc accedere non possimus, Te fidentes mittimus, Venerabilis Frater Noster, qui Noster cotidiana in explenda negotia primus es et perdiligens adiutor, ut ibi Nostram digne geras personam Nostramque congregatis afferas paternam hortationem benignamque salutationem. Quapropter harum Litterarum vi nostrum Legatum Te nominamus ad VI Familiarum Mundialem Congressum qui Mexici celebrabitur a die XIII usque ad diem XVIII proximi mensis Ianuarii.

Legationem tuam totumque Familiarum Congressum enixe committimus validae intercessioni Beatae Virginis Mariae Guadalupensis et Sancti Ioseph, cunctorumque beatorum parentum, qui a Dei Filio Nationum moderatoribus et ipsis familiis necessaria adiumenta, iura et lumina exposcant, ut omnium hominum dignitas vere agnoscatur ac reverenter honoretur. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam, caelestis gratiae pignus et Nostrae communionis testem, omnibus memorati eventus participibus nomine Nostro peramanter largiaris volumus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVIII mensis Decembris, anno MMVIII, Pontificatus Nostri quarto.

 

BENEDICTVS PP. XVI

 

© Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana