 |
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
PAULO S.R.E. CARDINALI POUPARD,
PONTIFICII CONSILII DE CULTURA PRAESIDI EMERITO,
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
Venerabili Fratri Nostro
PAULO S.R.E. Cardinali POUPARD
Pontificii Consilii de Cultura Praesidi emerito
Septingentesimus iam appetit annus ex quo tempore Romani
Pontifices ad Avenionensem Sedem, Decessoris Nostri Clementis V de consilio
voluntateque, transmigrarunt ibidemque sunt commorati usque ad definitum Romam
anno MCCCLXXVII reditum. Quaedam interea usu inibi evenerunt magni momenti. Nam,
ut nonnulla supponamus exempla, ibidem Concilium Viennense est celebratum;
sanctus Thomas Aquinas in sanctorum catalogum relatus est. Nec pietatis
defuerunt incrementum ac testificationes, sicut preces purgatorii animabus
adhibitae, sancti Petri peculiaris cultus atque sanctissimum Sacramentum per
vias plateasque adorari est coeptum.
Admodum ideo decet iuvatque ut anni hi congruenter commemorentur
et iusta ratione extollantur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem
illius temporis spatii considerandi, quo Avenionensis Sedes christiani nominis
veluti cor habebatur, ad quam praestantiores homines confluere solebant. Ipso
igitur favente Domino, mensis Martii IX-X diebus illius aetatis sollemnior
agetur recordatio.
Quocirca ut eventum magnificentius efficaciusque evolvatur,
Avenionensis Archiepiscopi, Venerabilis Fratris Ioannis Petri Cattenoz,
postulatis libenter occurrentes, mittere aliquem eminentem Praesulem statuimus,
qui partes Nostras sustineat et Personam gerat. Ad te autem, Venerabilis Frater
Noster, cogitationem convertimus, qui, Francogallicae Nationis inclitus filius,
prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum.
Itaque permagna moti affectione, te Missum extraordinarium Nostrum
renuntiamus et constituimus ad commemorationem quam supra diximus agendam.
Exoptamus insuper ut hac ex recordatione Sedes ista praeclara,
ex pristino splendore sumpto incitamento, proximos in annos novum florem
experiatur. Universis proinde participibus, cum civilibus tum religiosis
Potestatibus, fidelibusque inibi cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes.
Cunctis Nostro nomine Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit
animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum gratiarum
nuntiatrix.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXVI mensis Ianuarii, anno MMIX,
Pontificatus Nostri quarto.
BENEDICTVS PP. XVI
© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana
|