 |
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA IOSEPHO
S.R.E. CARDINALI GLEMP ARCHIEPISCOPO OLIM METROPOLITAE VARSAVIENSI,
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO AD CELEBRATIONES
MILLESIMI ANNIVERSARII MARTYRII SANCTI BRUNONIS DE QUERFURT
Venerabili Fratri Nostro IOSEPHO S.R.E. Cardinali GLEMP Archiepiscopo olim Metropolitae Varsaviensi Poloniae Primati
Nobili e Germanica familia anno CMLXXIV natus, sanctus Bruno de
Querfurt cappellani munus imperatoris Ottonis III exercuit. Deinde Romae Ordinem
Sancti Benedicti est ingressus nomen Bonifacium sumens. Aliquod tempus in eremo
sancti Romualdi prope Ravennam vixit. A Decessore Nostro Silvestro II, rec.
mem., in Prussiam missus ut Evangelium nuntiaret, Magdeburgi Episcopus est
consecratus. Anno MIX pro Christo sanguinem effudit dum missionalem exercebat
navitatem inter gentes quae hodiernae Poloniae regionem septentrionalem -
orientalem incolebant. Testimonium eius fidei usque ad hoc tempus magno excellit
pondere atque omnes credentes impellit ut melius Christum cognoscere et amare
studeant.
Quandoquidem millesimus praeterit anniversarius dies a morte
huius assidui monasticae disciplinae fautoris, praeclari missionarii et
salutiferae veritatis praedicatoris, merito multa suscipiuntur incepta ut eius
virtutes et vitae ratio, quae etiam fidelibus aetatis nostrae prodesse possunt,
magis comprehendantur et divulgentur. Hic illustris Germaniae filius, Poloniae
regis Boleslai Chrobry amicus, scriptis suis primorum Poloniae martyrum gloriam
propagavit eorumque patriam defendit. Quamobrem hodie Patronus altioris etiam
amicitiae inter Germaniam et Poloniam iure meritoque considerari potest.
Animi Nostri cum delectamento nuper novimus Episcopos Poloniae,
una cum fidelibus, praeclarum hunc episcopum et martyrem sollemniter
celebraturos esse. Hac data occasione Venerabilis Frater Iosephus Michalik,
Archiepiscopus Metropolita Premisliensis Latinorum atque Conferentiae
Episcoporum Poloniae Praeses, nomine totius Conferentiae humanissime rogavit ut
Nos quendam insignem Purpuratum designaremus qui proximo mense Iunio his
celebrationibus Nostro nomine praeesset atque verba spiritalis cohortationis
pronuntiaret. Piae huic postulationi Nos adnuere volentes, ad Te, Venerabilis
Frater Noster, decurrimus qui, praestantissimus Poloniae filius, olim in regione
navitatis sancti Brunonis operatus es, dum videlicet Ecclesiae Varmiensi eximie
praefuisti. Te igitur hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad
celebrationes millesimi anniversarii martyrii sancti Brunonis de Querfurt, quae
inter dies XIX et XXI proximi mensis Iunii in urbe Łomżensi et in Liccanensis
dioecesis urbe v.d. Giżycko sollemni ritu agentur. De eminenti hoc Ecclesiae
viro loquens eiusque assidua operositate et pondere, omnes celebrationum
participes adhortaberis ut precibus, meditatione nec non pastoralium
necessitatum consideratione renovatis viribus novoque studio peculiarem
dilectionem in Christum et Evangelium demonstrent atque fidei zelo in vita
cotidiana ferveant. Cunctos Poloniae Pastores ibi congregatos ceterosque
adstantes sacros Praesules sacerdotes religiosos viros mulieresque et
christifideles laicos Nostro salutabis nomine Nostramque iis ostendes
benevolentiam.
Nosmet Ipsi Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione
implenda precibus comitabimur Tibique, sancto Brunone intercedente,
Benedictionem Apostolicam libentes impertimur, signum Nostrae erga Te
benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationum
participibus rite transmittas volumus.
Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Februarii, anno MMIX,
Pontificatus Nostri quarto.
BENEDICTUS PP. XVI
© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana |