 |
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
DOMINO NOTKER WOLF
ABBATI PRIMATI BENEDICTINORUM CONFOEDERATORUM
Reverendissimo Patri
Domino Notker Wolf
Abbati Primati Benedictinorum Confoederatorum
Nongentesimus Sancti Anselmi obitus iam advenit annus, quem congruenter
commemorare honorareque volumus. Vere is Europaeus est Sanctus habendus, qui
anno MXXXIII in Italia septentrionali ortus et monachus factus Benedictinus in
abbatia Beccensi Normanniae anno MLX, demum Archiepiscopus Cantuariensis in
Anglia anno MCIX de hoc mundo demigravit. Memoriam eius devoto animo recolentes,
ipsius sapientiae thesaurum extollere collustrareque volumus, ut homines qui
nunc sunt, Europaei potissimum, ad eum accedant, solidam eiusdem et uberem
doctrinam sumpturi.
Licet Archiepiscopus esset, monachus Benedictinus esse prae ceteris voluit,
prorsus vitae monasticae momenti ponderisque conscius. Suam Pontifici Maximo
beato Urbano II Epistulam de Incarnatione Verbi dicans, appellatur
ipse frater Anselmus, vita peccator, habitu monachus, sive iubente sive
permittente Deo Cantuariae metropolis vocatus episcopus (in S. Anselmi
Opera omnia, II, ed. F. S. Schmitt, Romae 1940, p. 3). Iuveni cuidam
monacho scribit: Te hortor et moneo, ut mens tua semper ad meliora se
extendere studeat. Quod si quaeris consilium quomodo hoc possis facere: monachicum propositum super
omnia dilige (Ep. 232, ed. Schmitt, l.c., IV, Edimburgi 1949, p. 138). Significationis quantum
Lectionis divinae exercitae Anselmus intellexerit, quod cardo est vitae
Benedictinae, patefacit eius Prologus Orationum sive Meditationum,
quas scripsit ad excitandam legentis mentem ad Dei amorem vel timorem, seu ad
suimet discussionem, de quibus commonet: Non sunt legendae in tumultu,
sed in quiete, nec cursim et velociter, sed paulatim cum intenta et morosa
meditatione (Orationes sive Meditationes, Prol., ed. Schmitt,
l. c., III, Edimburgi 1946, p. 3). Sancti Benedicti verba de vita monastica,
quae ad Deum requirendum vertitur (si revera Deum quaerit) ipsaque
de Christi amore, cui nihil est anteferendum (nihil amori Christi praeponere),
principia quidem sunt, quae eum ad theologiam vestigandam ducunt (cfr Regula S. Benedicti,
c. 58, 7; c. 4, 21).
Ex vita igitur Benedictina, quam ipse sive Becci sive Cantuariae exegit, ratio
reperitur eiusdem theologici operis. Suis in scriptis, cum altius intellegere
fidei mysteria studet, nullum inter eruditionem et devotionem, theologiam et
mysticam intervenit discidium. Sanctus Anselmus sicut theologus precatur et
precans theologiam vestigat. Magnum eius opus, quod Proslogion
inscribitur, sicut Sancti Augustini Confessiones, una est precatio, una
Dei vultum contemplandi est cupiditas. Multum ille humano intellectu, Dei
tamquam dono, confidit. Pontifici Urbano II suum opus, quod est Cur Deus homo,
dicans, rationis ius, immo rationis officium palam sustinet fidei altius
vestigandae ad contemplandam veritatis pulchritudinem: Ubi (sacra pagina)
dicit: ‘nisi credideritis, non intelligetis’, aperte nos monet intentionem ad
intellectum extendere, cum docet qualiter ad illum debeamus proficere. Denique
quoniam inter fidem et speciem intellectum quem in hac vita capimus esse medium
intelligo: quanto aliquis ad illum proficit, tanto eum propinquare speciei, ad
quam omnes anhelamus, existimo (Cur Deus homo. Commendatio operis,
ed. Schmitt, l. c., II, Romae 1940, p. 40).
Ob oculos habito huius praestantis Doctoris magisterio, Sancti Anselmi de Urbe
Collegium, a Pontifice Maximo Leone XIII conditum veluti academicum
internationale Institutum, ad iuvenes totius orbis Benedictinos erudiendos
destinatum, praecipua illa principia servare provehereque contendit, quae,
secundum eiusdem Sancti Patroni mentem, ad monasticam vitam et ad intellectivum
opus attinent. Sed hodiernis temporibus Pontificium Athenaeum Sancti Anselmi,
quamvis indolem servet Benedictinam, non monachis tantum patet, sed etiam
monialibus sororibusque, cleri saecularis discipulis ac laicis. Istuc vel
discipuli non catholici instituendi accedere solent. Collegium hoc proinde
factum est vere internationale academicum Institutum. Inibi traditur
philosophica, theologica ac liturgica institutio, quae efficit ut fides et
intellectiva eiusdem fidei cognitio coniungantur, quemadmodum suis temporibus
Sanctus Anselmus egit. Sanctus hic doctor suum Proslogion capite illo praeclaro concludit
quod est de gaudio pleno: Oro, Deus, cognoscam te, amem te, ut gaudeam
de te. Et si non possum in hac vita ad plenum, vel proficiam in dies usque dum veniat
illud ad plenum. Proficiat hic in me notitia tua, et ibi fiat plena; crescat
amor tuus, et ibi sit plenus: ut hic gaudium meum sit in spe magnum, et ibi sit
in re plenum (Prosl. 26, ed. Schmitt, l. c., I, Seccovii 1938, p. 121).
Exoptantes quidem ut universi precatione illa, laetitia speque referta,
imbuantur ipsiusque doctoris doctrinam plenius adipiscantur, Benedictionem
Apostolicam, benevolentiae Nostrae veluti signum, tibi nominatim, reverendissime
Pater, universae Benedictinae Confoederationi, magistris, discipulis, omnibusque
istuc accedentibus, ex animo impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die VII mensis Martii, anno MMIX, Pontificatus Nostri
quarto.
BENEDICTVS PP. XVI
© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana
|