The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI SARAIVA MARTINS, C.M.F.
CONGREGATIONIS DE CAUSIS SANCTORUM
EMERITO PRAEFECTO

 

Venerabili Fratri Nostro
Iosepho S.R.E. Cardinali Saraiva Martins, C. M. F.
Congregationis de Causis Sanctorum Praefecto emerito

Octingenti abierunt anni a die quo Summus Pontifex Innocentius III summa cum benevolentia excepit Franciscum Assisiensem eiusque sodales, qui vitam secundum formam sancti Evangelii amplecti cupiebant. Hic enim, cum virorum Dei votum agnovisset, petitioni eorum assensum praebuit, benedixit sancto Francisco et fratribus eius, dixitque eis: "Ite cum Domino, fratres, et prout Dominus vobis inspirare dignabitur, omnibus paenitentiam praedicate" (1 Cel 33,6-7).

Ut omnibus patet, fila singularis Vicarii Christi benedictio necnon adhortatio, matura fide et eximia caritate susceptae, plurimos et uberrimos per saecula attulerunt fructus sanctitatis, navitatis missionalis et omne genus operum ad humanam et spiritalem vitam in populo fovendam. Nam inde ab exordiis Fratres Minores ibant per mundum ubique, evangelicae vitae exemplo et etiam simplicibus et ferventibus verbis, nuntium de aeterna salute in Christo Iesu disseminantes sive in populo catholico, sive in longinquis regionibus inter gentes ad varias quoque religiones et culturas pertinentes. Similiter oboedierunt praecepto Patris sui (Ier 35,14), observantes eius monitum et voluntatem, scilicet ut iugiter Domino Papae et Sanctae Romanae Ecclesiae submissi essent et subiecti (cfr Rb 12,5), quod haud dubie eorum sanctificationi, omni operi missionali et christianorum unitati maxime prodest.

Haec dum mente volvimus, quemadmodum ille Decessor Noster, ita Nos in praesens propensum animum sancti Francisci asseclis ostendere cupimus eosque Nostra confortare paterna caritate. Libenti autem animo petitionem nuper accepimus Ministri Generalis Ordinis Fratrum Minorum, Reverendi Patris Iosephi Rodríguez Carballo, qui Nobis significavit proxime Assisii actum iri Capitulum Generale Ordinis ad eligendum novum eius supremum Moderatorem, atque humiliter petivit, iuxta antiquam consuetudinem, praesentiam Purpurati Patris qui memoratae electioni praesideret. Ad huiusmodi legationem te elegimus, Venerabilis Frater Noster, quem novimus Romano Pontifici sociatam praestitisse operam vaniis in muneribus tibi commissis seduloque a te peractis. Cunctis ergo in Capitulo congregatis Nostram significabis salutationem et spiritualem cum eis communionem, et die statuto IV mensis Iunii Assisii Nostro de mandato praesidebis electioni Ministri Generalis Ordinis Fratrum Minorum, iuxta legis praescripta.

Nos denique legationem tuam patrocinio Immaculatae Virginis Mariae, sancti Ioseph omniumque Ordinis Franciscalis sanctorum et beatorum enixe committimus, ut huic religiosae Familiae in pristinum charisma strenuam fidelitatem novumque simul evangelicum ardorem apud Christum impetrent. Quae vota comitetur Benedictio Nostra Apostolica, favoris caelestis pignus Nostraeque peculiaris benevolentiae testis, cunctis hoc iubilari anno Capituli Generalis participibus peramanter impertita.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVI mensis Martii, anno MMIX, Pontificatus Nostri quarto.

 

BENEDICTVS PP. XVI

 

© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

  

top