The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI SARAIVA MARTINS, C.M.F.
CONGREGATIONIS DE CAUSIS SANCTORUM
EMERITO PRAEFECTO
 

 

Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO S.R.E. Cardinali SARAIVA MARTINS, C.M.F.
Congregationis de Causis Sanctorum emerito Praefecto

Septingentesimus iam appetit annus ex quo tempore "Domina Nostra Europae" Gibraltariense apud solum coli coepta est, Ferdinando IV interveniente rege. Prorsus patet atque admodum liquet praestare inibi sactuarium, quod insignibus collustratur fidei documentis et in Virginem Mariam pietatis locupletatur testificationibus. Veneratus Decessor Noster Ioannes Paulus II quondam etiam est cohortatus ut caelestem Matrem fideles ibidem invocarent, superna beneficia petituri atque salutaria adiumenta impetraturi, quo universa Europa suas christianas translaticias consuetudines moresque maiorum aequius agnoscat servetque.

Cum autem noverimus iubilarem hunc eventum die quinto mensis Maii inibi sollemniter ira celebratum, cupimus Nos eundem probanda de causa extolli et salubriter magnificare, pro comperto habentes in credentes esse gratias eventuras Europaeosque cives ad antiquiora remigraturos, ut praesentia congruentius interpretentur.

Quo festivius ritus explicetur, spectatum statuimus mittere Praesulem, qui personam Nostram sustineat Nostramque pariter benignam mentem ostendat. Tu autem, Venerabilis Frater Noster, aptus prorsus occurris, cui hoc magni ponderis demandetur officium. Quapropter te Missum Extraordinarium Nostrum constituimus, ut, exoptata sanctissimae Dei Matris occurrente commemoratione, ipsam vocem Nostram significes, unde cuncti novum animum suscipiant ad Deiparam impentius venerandam.

Palam demum benevolentiam Nostram declarabis et sollicitudinem, dum preces pariter fundimus ut animi mentesque renoventur ac insigni pietate ditentur. Salutationem tandem fervidam omnibus transmittas et Benedictionem Nostram Apostolicam universis simul huius eventus participibus nomine Nostro largiaris volumus, quae sit divinarum gratiarum nuntia laetabilisque temporis signum.

Ex Aedibus Vaticanis, die mensis XXXI Martii, anno MMIX, Pontificatus Nostri quarto.

BENEDICTVS PP. XVI

 

Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

  

top