 |
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
SALVATORI S.R.E. CARDINALI DE GIORGI
ARCHIEPISCOPO EMERITO PANORMITANO
Venerabili Fratri Nostro
SALVATORI S.R.E. Cardinali DE GIORGI
Archiepiscopo emerito Panormitano
Ad omnem laudem insigne se exhibet Sarsinatense concathedrale templum, cuius
primaevam aetatem et antiquitatem praeclaram omnino iuvat revocare. Mille namque excesserunt anni ex quo tempore sacra haec aedes dedicata est,
magnam vim fidelium saeculorum decursu susceptura. Nemo profecto est qui huius
urbis litterarum Latinarum documenta itemque huius templi non noverit
praestantiam, quandoquidem primum ibidem humaniora studia floruerunt, post
christianum nomen magis ac magis vigere coepit.
Sacrae ideo talis aedis placet repetere memoriam et illius temporis testimonia,
cum christiana mens omnes complectebatur in omnibusque rebus luculenter
explicabatur, ut homines quoque qui nunc sunt, superiora haec probanda
excipientes, transituris posthabitis rebus, aetema persequantur ac supemis
beneficiis penitus afficiantur.
Has igitur propter rationes, libentes et laetantes resciimus convenienti cum
sollemnitate millenariam recordationem iri celebratum. Itaque postulatis
properanter concedentes Venerabilis Fratris Antonii Lanfranchi, Episcopi
Caesenatensis-Sarsinatensis, ut commemoratio haec magnificentius perageretur, mittere statuimus eximium aliquem Praesulem qui
partes Nostras tueretur Nostramque simul mentem significaret.
Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, sine cunctatione decurrimus, qui
consentaneus visus es ad huiusmodi officium suscipiendum ac sustinendum. Idcirco te Missum Extraordinarium Nostrum, renuntiamus ad
millenariam illam commemorationem, quam supra diximus, die XXXI mensis Maii
agendam, sollemnitate ipsa eveniente Pentecostes. Exoptamus porro ut extollatur
non modo venusta haec aedes, verum et fides ipsa fidelium roboretur. Bona Nostra
ideo verba significans Nostramque cohortationem, nomine Nostro et auctoritate
Benedictionem Apostolicam universis adstantibus impertias largiter volumus, quae,
intercedentibus Beata Maria Virgine et Sancto Vicino, sit supernorum donorum
nuntia et insigne animorum renovationis documentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Aprilis, anno MMIX, Pontificatus Nostri
quarto.
BENEDICTVS PP. XVI
© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana
|