The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI SARAIVA MARTINS, C.M.F.
PRAEFECTO OLIM CONGREGATIONIS DE CAUSIS SANCTORUM,
ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO AD CELEBRATIONES
QUINQUAGESIMI ANNIVERSARII INAUGURATIONIS
SANCTUARII CHRISTI REGIS,
IN URBE ALMADA
 

Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO S.R.E. Cardinali SARAIVA MARTINS, C.M.F.,
Praefecto olim Congregationis de Causis Sanctorum

Sanctuarii Christi Regis aedificationem Episcopi Lusitaniae voluerunt quarto in decennio praeteriti saeculi veluti gratiarum actionem de pace et prosperitate quibus eorum Natio vigebat dum in mundo doctrina communismi progrediebatur et finitima in Hispania civile bellum grassabatur. Eiusmodi Pastorum inceptum in diffundendam doctrinam de Christi regalitate susceptum est quae tunc propagaretur quaeque confirmare voluit, adversus atheismum, divinae legis vim in nova hominis civitate exstruenda. Propositum hoc praecipuum obtinuit impulsum anno MCMXL, cum videlicet Episcopi Lusitaniae sollemnem fecerunt promissionem Sanctuarium quoddam Sacro Cordi dicandum, si Natio extra mundiale mansisset bellum. Templum, largitate aedificatum catholicorum, die XVII mensis Maii anno MCMLIX est inauguratum.

Animi Nostri cum delectamento nuper novimus hoc anno, occasione videlicet data quinquagesimae anniversariae memoriae Sanctuarii consecrationis, in loco Almada, dioecesis Setubalensis, sollemnem celebrationem actum iri. Quam ob rem Venerabilis Frater Georgius Ferreira da Costa Ortiga, Archiepiscopus Primas Bracarensis atque Conferentiae Episcoporum Lusitaniae Praeses, humanissime rogavit ut Nos quendam insignem Purpuratum designaremus qui huic eventui Nostro nomine praeesset atque verba spiritalis cohortationis pronuntiaret. Congruae huic postulationi adnuere volentes, ad Te, Venerabilis Frater Noster, decurrimus qui, praestantissimus Lusitaniae filius, dignus omnino Nobis videris ad eiusmodi missionem fructuose explendam. Te igitur hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad celebrationes quinquagesimi anniversarii inaugurationis Sanctuarii Christi Regis, quae die XVII proximi mensis Maii in urbe Almada sollemniter agentur.

De Christo Universi Rege loquens, omnes illic adstantes adhortaberis ut precibus, meditatione nec non spiritalium necessitatum consideratione renovatis viribus novoque studio peculiarem dilectionem in Evangelium demonstrent atque fidei zelo in vita cotidiana ferveant. Coram civilibus auctoritatibus momentum Ecclesiae in historia Lusitaniae demonstrabis nec non eius sollicitudinem de totius Nationis progressione et bono.

Cunctos Lusitaniae Pastores ceterosque sacros Praesules ibi congregatos, sacerdotes, religiosos viros mulieresque et christifideles laicos ad maiorem usque spiritalem unitatem adhortans, Nostro salutabis nomine Nostramque iis ostendes benevolentiam.

Nosmet Ipsi Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur Tibique Benedictionem Apostolicam libentes impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationum participibus rite transmittas volumus.

Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Aprilis, anno MMIX, Pontificatus Nostri quarto.

 

BENEDICTVS PP. XVI

 

Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

  

top