|
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI BOZANIC
ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE ZAGREBIENSI,
ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO
OCCASIONE SEPTEMDECIM ELAPSIS SAECULIS
AB SANCTI QUIRINI GLORIOSO MARTYRIO
Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI BOZANIC
Archiepiscopo Metropolitae Zagrebiensi
Passio sancti Quirini, episcopi Sisciacensis in Illyrico et martyris, qui sub
Galeno imperatore pro Christi fide, molari ad collum religato, in flumen
praecipitatus est, hoc anno sollemniore modo memoratur, quoniam ab illo die
mille septingenti transacti sunt anni. De quo Pastore merito dici potest quod
Apostolus de primis Christi discipulis scripsit: "In omnibus tribulationem
patimur, sed non angustiamur; aporiamur, sed non destituimur; persecutionem
patimur, sed non derelinquimur; deicimur, sed non perimus; semper
mortificationem Iesu in corpore circumferentes, ut et vita Iesu in corpore
nostro manifestetur" (2 Cor 4,8-10).
Ideo gaudentes notitiam percepimus in dioecesi Veglensi, cuius iste Sanctus
caelestis est Patronus, septemdecim elapsis saeculis ab eius glorioso martyrio,
sacros Pastores et populum christianum varia per spiritalia ac pastoralia
incepta annum iubilarem in honorem sancti Quirini celebrare; quod vidimus et
testamur, dum in audientia generali Romae paucos ante menses Ipsi salutavimus
Venerabilem Fratrem Valtherum Zupan, Episcopum Veglensem, una cum coetu
peregrinantium ex grege el commisso.
Permoti quidem nunc pia postulatione eiusdem sacri Pastoris, decernimus illuc
mittere Patrem Purpuratum ad proximum illius particularis Ecclesiae Patroni
festum sollemniore ritu celebrandum, quo
die IV proximi mensis Iunii Annus Iubilaris concludetur. Ad te autem fidentes recurrimus, Venerabilis Frater Noster, qui ibidem quondam
fuisti Episcopus, Patronum hunc devotione prosequens et populum fidelem
praecipue diligens. His proinde Litteris te Nostrum Missum Extraordinarium ad
memoratam celebrationem libenter destinamus.
Die igitur IV mensis Iunii liturgicis celebrationibus Nostro nomine praesidebis
Nostramque benignam omnibus significabis salutationem. Populum hortaberis ad
ferventem erga sanctum Quirinum devotionem, ut ipse a Divino Pastore plurimas
impetret gratias in bonum tum universae dioecesis Veglensis tum etiam aliorum
hominum sive in Croatiae regionibus sive in toto terrarum orbe.
Denique Benedictionem Nostram Apostolicam imo ex corde tibi imprimis, deinde
dilectis Pastoribus ac filiis et filiabus eiusdem Ecclesiae particularis illic
congregatis omnibusque faustum hunc eventum participantibus amanter dilargimur.
Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Aprilis, anno MMIX, Pontificatus Nostri
quarto.
BENEDICTVS PP. XVI
© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana
|