Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI ZEN ZE-KIUN, S.D.B.
EPISCOPO SCIIAMCHIAMENSI
 

 

Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO S.R.E. Cardinali ZEN ZE-KIUN, S.D.B.
Episcopo Sciiamchiamensi

Quinta iam et vicesima recolitur memoria ex quo tempore Decessor Noster Dei Servus Ioannes Paulus II Thailandiam invisit, qui sollicite libenterque ad hanc Nationem olim accessit, Salvatoris bonum nuntium demonstraturus. Eo quidem adstante, omnes ad potiora petenda sunt incitati, tum quod ad spiritalem progressionem attinet, tum quod ad humanam promotionem spectat.

Admodum ideo decet et convenit ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei dumtaxat recordationem repetendi, verum homines ad ferventiorem religionis sensum, ampliorem probitatem certioraque proposita, pristinis illius Pontificis verbis ob oculos habitis, permovendi.

Miserenti igitur favente Domino, evenientis mensis Maii X-XI diebus Bancokii sollemnis erit celebratio, unde sive catholici sive gentiles ex hac re fere sumentes vigorem, uberiores omne genus progressionis fructus fundant et laetiores dies experiantur.

Quocirca ut ritus hic magnificentius efficaciusque evolvatur, Venerabilis Fratris Georgii Yod Phimphisan, Thailandiensis Episcoporum Conferentiae Praesidis, postulatis libenter occurrentes, mittere aliquem eminentem Praesulem statuimus, qui partes Nostras sustineat et Personam agat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum extraordinarium Nostrum renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.

Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis mentem Nostram benignam ostendes, cum quamvis longo spatio separemur adsimus spiritu praesentes. Omnibus Nostro nomine Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et futuro de tempore supernorum nuntiatrix donorum.

Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Aprilis, anno MMIX, Pontificatus Nostri quarto.

 

BENEDICTVS PP. XVI

 

© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana