|
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
KEITH MICHAELI PATRICIO S.R.E. CARDINALI O'BRIEN,
ARCHIEPISCOPO SANCTI ANDREAE ET EDIMBURGENSI
Venerabili Fratri Nostro
KEITH MICHAELI PATRICIO S.R.E. Cardinali O'BRIEN
Archiepiscopo Sancti Andreae et Edimburgensi
Centenaria iam appetit memoria ex quo tempore Sancti Columbae templum apud
Longam Turrim Derriensis dioecesis conditum est. Ibidem quondam exstitit
praeclarum monasterium sub huius Sancti vocabulo, quod cum Evangelium nuntium
diffundere studebat tum circumcirca cultum et humanitatem.
Admodum ideo aequum est et convenit ut eventus hic congruenter commemoretur et
optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei dumtaxat memoriam
repetendi, verum homines ad ferventiorem religionis sensum, firmiorem (idem
certioraque proposita, pristinis illis instantibus probandis documentis,
permovendi.
Ipso igitur miserenti favente Domino, mensis Iunii die vero IX, commemorabitur
Sanctus Columba atque simul eiusdem templum merito efferetur, ad quod complures
peregrinatores turmatim confluere solent, divina beneficia salutariaque dona
petituri.
Quocirca cum Venerabilis Frater Séamus Hegarty, Episcopus Derriensis, rogavisset
ut Purpuratum Patrem mitteremus, huic postulationi subveniendum iudicavimus, quo ritus ille elatius
et luculentius explicaretur. Ad te ideo, Venerabilis Frater Noster, cogitationem
convertimus, qui, in necessitudinem illius rei receptus, idoneus occurris ut
eventui illi intersis personamque inibi Nostram geras. Itaque permagna moti
affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum Extraordinarium Nostrum renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.
Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis voluntatem Nostram
benignam ostendes, ac pariter cohortationem ad pristinam illam pietatem
repetendam tenendamque. Omnibus Nostro nomine auctoritateque Benedictionem
Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et futuro
de tempore supernarum gratiarum documentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Maii, anno MMIX Pontificatus Nostri
quinto.
BENEDICTVS PP. XVI
© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana
|