 |
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
VALTHERO S.R.E. CARDINALI KASPER PRAESIDI
PONTIFICII CONSILII AD UNITATEM CHRISTIANORUM FOVENDAM,
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD CELEBRATIONES
EXEUNTIS ANNI PAULINI,
QUAE IN
TERRA SANCTA
SOLLEMNITER AGENTUR
Venerabili Fratri Nostro
VALTHERO S.R.E. Cardinali KASPER
Praesidi Pontificii Consilii ad Unitatem Christianorum fovendam
Postquam nonnulla eadem loca quae Gentium Apostolus calcavit, magno cum animi
delectamento invisimus, Nos, universa cum Ecclesia Annum Paulinum
celebrantes, theologicam eius spiritalemque doctrinam diligentissime
perscrutamur dum plurima Pastorum incepta in terrarum orbe animi Nostri laetitia
et propensione perspicimus. Mirabili enim modo sancti Pauli scripta de Christo
eiusque salvifica opera, de unitate populi Dei, de rebus novissimis deque
iustificatione et transitu a peccato ad libertatem Ecclesiae doctrinam
saeculorum decursu illuminaverunt nec non praecipuum hodiernae etiam christianae
considerationis et asceticae meditationis fontem constituunt.
Ille qui in iuventute Ecclesiam persequebatur Dei (cfr Gal 1, 13),
peculiarem accepit a Domino gratiam dum Damascum se conferret Eiusque vocem
audiret: "Surge et ingredere civitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere"
(Act 9, 6). Post hunc cum Domino Resuscitato occursum conversus,
Evangelium nuntiare coepit, novas instituere christianas communitates atque
epistulas exarare quibus fideles, nostra etiam aetate, ad veram agendam
conversionem adhortatur novumque spiritale iter prosequendum. Beatus ille
Apostolus, qui dixit "Mihi vivere Christus est" (Philp 1, 21), quoniam
exemplar nobis est divinae voluntatis quaerendae et adimplendae, omnimodae
Domino eiusque Ecclesiae deditionis nec non spiritus maxime ad humanum cultum
aperti.
Quandoquidem Annus Apostolo Paulo dicatus ad finem iam vergit, placet
Nobis eminentissimos quosdam Viros in illa loca mittere, in quibus praeclarus
ille Christi Evangelii nuntiator vitam suam navitatemque gessit quaeque iure
meritoque Loca Paulina appellari possunt. Inter ea peculiaris esse
ponderis videtur Terra Sancta ubi ille Apostolos convenit et primi Concilii
particeps exstitit.
Ad Te, Venerabilis Frater Noster, mentem vertimus, qui Pontificio praees
Consilio ad Unitatem Christianorum fovendam, Teque hisce Litteris Missum
Extraordinarium Nostrum nominamus ad celebrationes exeuntis Anni Paulini,
quae die XXIX proximi mensis Iunii, in sollemnitate videlicet sanctorum Petri et
Pauli, Apostolorum, in Terra Sancta sollemniter agentur. De Domino Iesu loquens,
quem Deus excitavit a mortuis (cfr Rom 10, 9), omnes illic fideles
adstantes adhortaberis ut precibus, meditatione nec non spiritalium necessitatum
consideratione novatis viribus novoque studio divinam voluntatem quaerere atque
fidei zelo in vita cotidiana fervere velint. Coram religiosis civilibusque
auctoritatibus tum momentum personae et doctrinae Apostoli Gentium tum eius
sollicitudo de totius generis humani salute ut innotescant operam dabis.
Cunctos Terrae Sanctae Pastores ceterosque sacros Praesules ibidem
congregatos, sacerdotes, religiosos viros mulieresque et christifideles laicos
ad maiorem usque spiritalem unitatem concitans, Nostro salutabis nomine
Nostramque iis ostendes benevolentiam.
Nosmet Ipsi Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda
intercessioni ipsius Apostoli Gentium committimus dum precibus iam nunc Te
comitamur. Benedictionem denique Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum
Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus
celebrationum participibus rite largiri volumus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XVI mensis Maii, anno MMIX, Pontificatus Nostri
quinto.
BENEDICTUS PP. XVI
© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana |