 |
BENEDICTUS XVVI
EPISTULA DATA IOANNI ALOISIO S.R.E. CARDINALI CIPRIANI
THORNE ARCHIEPISCOPO LIMANO, NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO AD
CELEBRATIONEM QUADRINGENTESIMI ANNIVERSARII EX QUO TEMPORE ARCHIDIOECESIS
AYACUQUENSE CONDITA EST
Venerabili Fratri Nostro IOANNI ALOISIO S.R.E. Cardinali
CIPRIANI THORNE Archiepiscopo Limano
Quadringentesimus iam appetit annus ex quo tempore dioecesis
Huamangensis Decessoris Nostri Pauli V de voluntate condita est, cui postea
Ayacuquense nomen est inditum, quamque proinde Paulus VI, recolendae memoriae,
ad archidioecesis dignitatem evexit. Haec ad loca Evangelii nuntius quondam
allatus est Dominique salutaria beneficia gentibus illis subministrari coepta
sunt, sollertibus operantibus missionariis. Spiritale illud sparsum semen mox
grandescere valuit atque uberes ferre fructus.
Admodum ideo decet et convenit ut eventus hic congruenter
commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et
facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum homines ad
ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita, pristinis
probandisque illis instantibus exemplis, permovendi.
Ipsius igitur Domini benignitate, mensis Iulii XX die
Ayacuquensi in archidioecesi sollemnis erit a condita illa ecclesiali
communitate, quarto exacto saeculo, commemoratio, ut ager hic dominicus, inde
fere sumens vim, copiosam segetem fundat et laetiores dies pacis
prosperitatisque, communi de sententia, experiatur.
Quocirca ut ritus hic magnificentius efficaciusque evolvatur,
Venerabili Fratri Aloisio Abilio Sebastiani Aguirre, S.M., Ayacuquensi
Archiepiscopo, subvenire libenter cupientes, mittere aliquem eminentem Praesulem
statuimus, qui partes Nostras sustineat et Personam agat. Ad te autem,
Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui prorsus idoneus
occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum, quandoquidem
loca illa prorsus tibi sunt cognita ac plane novisti illarum gentium mentem
consiliaque. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster,
Missum Extraordinarium Nostrum renuntiamus et constituimus ad celebrationem
quam supra diximus agendam.
Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis
voluntatem Nostram benignam ostendes, cum, quamvis longo spatio separemur,
adsimus spiritu praesentes. Omnibus Nostro nomine Benedictionem Apostolicam
impertias velimus, quae sit animorum renovationis signum et futuro de tempore
supernarum gratiarum documentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Maii, anno MMIX,
Pontificatus Nostri quinto.
BENEDICTUS PP. XVI
© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana |