The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
LEONARDO S.R.E. CARDINALI SANDRI
PRAEFECTO CONGREGATIONIS PRO ECCLESIIS ORIENTALIBUS
 

 

Venerabili Fratri Nostro
Leonardo S.R.E. Cardinali Sandri
Praefecto Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus

Romani Pontifices Decessores Nostri, ut plane liquet, per saeculorum decursu fraterna caritate et sollicito studio Orientalium Ecclesiarum Patriarchas cum beati Petri Sede plenam communionem habentes prosecuti sunt.

Cum vero laetum nuntium sit Nobis allatum Suam Beatitudinem Ignatium Iosephum III Younan, nuper Patriarcham Antiochenum Syrorum electum, antiquum morem secutum, a Nobis petere ut haec plena ecclesiastica communio cum Sede Romana confirmetur, Nos, cupientes dilectionem Nostram, existimationem et animi affectionem illi ostendere, vellemus quidem una cum eo Eucharisticam oblationem celebrare.

Te, Venerabilis Frater Noster, qui scite naviterque Congregationi pro Ecclesiis Orientalibus praees, delegatum Nostrum nominamus, qui in Basilica Papali Sanctae Mariae Maioris Nostro nomine cum venerabili Patriarcha sacram Synaxim in signum constitutae ecclesiasticae communionis celebres, eum debito honore suscipiens eique Nostram fervidam salutationem referens. Dum denique Suae Beatitudini fraternum rependimus sacrum osculum, Praesulibus Syris, Episcopis, clericis et omnibus sacro ritui interfuturis Apostolicam Benedictionem impertimur, supernorum munerum conciliatricem ac signum Nostrae dilectionis in Christo Domino.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVIII mensis Iunii, anno MMIX, Pontificatus Nostri quinto.

 

BENEDICTVS PP. XVI

 

Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

  

top