|
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA ANGELO
S.R.E. CARDINALI SODANO COLLEGII CARDINALIUM DECANO, NOMINATO LEGATO
PONTIFICIO AD CELEBRATIONEM MILLESIMI ANNIVERSARII LITUANIAE
Venerabili Fratri Nostro ANGELO S.R.E. Cardinali SODANO
Collegii Cardinalium Decano
Decimus feliciter advenit annus ex qua tempore Lituaniae primum
mentio est facta. Etenim apud Quedlinburgenses Annales nomen illud decem ante
saecula apparet, cum sanctus Bruno operam dabat ut Evangelii nuntius in regiones
illas salutariter diffunderetur. Complures posthac eventus acciderunt, usque ad
superiores proximos annos, minime quidem laetiores. Tantam temporum acerbitatem
tristitiamque abiisse arbitramur, cum a religione pietateque aversae vigebant
condiciones. Ipsa ibidem Civitas et Ecclesia tutum felixque ingressa videntur
iter, ut, miserentis Domini benignitate uberem profectum futurum in aevum
assequatur.
Convenit igitur ac permagni refert ut eventus hic congruenter
commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et
facultatem non huius rei solum memoriam repetendi, verum animos ad ferventiorem
religionis sensum permovendi atque quod veneratus Decessor Noster Ioannes Paulus
II inibi quondam effatus est iterum in memoriam revocandi.
Peropportune mensis Iulii die VI, sollemnis erit commemoratio,
cum apud universam Lituaniae Nationem coronationis regis Mindaugas dies
recoletur atque Gens haec ad translaticia instituta fereque incunabula remigrare
videbitur.
Quocirca suasu inductuque clarissimi Valdas Adamkus, Reipublicae
Lituaniae Praesidis, ut eventus hic spectabilius efficaciusque evolvatur quendam
per insignem Praesulem, ad te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem
convertimus, qui prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et
luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te Legatum Pontificium
renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.
Universis igitur participibus ac Potestatibus Nationis ibidem
cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes, dum simul optamus ut Domini
Beataeque Virginis Mariae favore atque sancii Brunonis patrocinio felicius aevum
illa obtineat Natio. Nostro demum nomine Nostraque auctoritate Benedictionem
Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et
supernarum gratiarum documentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXIII mensis Iunii, anno MMIX,
Pontificatus Nostri quinto.
BENEDICTUS PP. XVI
© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana |