The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
FRANCISCO S.R.E. CARDINALI ARINZE
PRAEFECTO EMERITO CONGREGATIONIS
DE CULTU DIVINO ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM
ELECTO MISSO ENTRAORDINARIO PRO IX COETU PLENARIO
FOEDERATIONIS CONFERENTIARUM EPISCOPALIUM ASIAE
MANILAE IN PHILIPPINIS CELEBRANDO
 

 

Venerabili Fratri Nostro
FRANCISCO S.R.E. CARDINALI ARINZE
Praefecto Emerito Congregationis de Cultu Divino
et Disciplina Sacramentorum

«“Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita” (Io 6,51). Sicut vitae panis hac ratione manifestatur Iesus, quem aeternus Pater dono dat hominibus» (Sacramentum caritatis, 7).

Sapienti de consilio novimus omnes sacros Asiae Praesules, quo a fidelibus altius usque intellegatur et diligatur hoc divinum Sacramentum, in proximo Coetu Plenario Foederationis Conferentiarum Episcopalium Asiae propositum habere sententiam se meditaturos «Vivendo Eucharistiam in Asia», inspirationem hauriendo etiam e Nostra Adhortatione Apostolica postsynodali cui titulus Sacramentum Caritatis.

Quocirca, ut tantus eventus maxima celebraretur sollemnitate fructusque afferat uberrimos inter tot populos et culturas totius Continentis, Foederatio Conferentiarum Episcopalium Asiae, per suum Praesidem Suam Beatitudinem Venerabilem Fratrem Nostrum Varkey Vithayathil, C.SS.R., Archiepiscopum Maiorem Ernakulamensem-Angamaliensem, a Nobis postulavit ut eminentem Praesulem mitteremus ad personam Nostram tuendam Nostramque simul mentem ostendendam. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus, quem aptum ad hoc munus efficaciter explendum aestimamus, cum iam antea deditam noverimus sollertem actuositatem tuam pro animarum bono, ac praesertim pro cultu divino tota in Ecclesia rite celebrando.

Quam ob rem, magna permoti fiducia et caritate, te Missum Extraordinarium Nostrum constituimus pro IX Coetu Plenario Foederationis Conferentiarum Episcopalium Asiae diebus XI-XVI proximi mensis Augusti Manilae in Philippinis celebrando. Verba insuper et desideria Nostra ibi diligenter transmittenda curabis. Mens autem Nostra peculiaris est ut omnes Pastores doceant christifideles quo Eucharisticam celebrationem maxime Dominico die conferta acie partecipent, reconciliationis sacramento abluantur, verbo Dei ibidem et sacro convivio reficiantur. Quos quidem hortamur ut sacerdotes suos plurimi existiment, qui a Domino electi sunt et constituti Eucharistiae ministri, eorum spiritale opus ferventibus orationibus et oblationibus sustineant novasque foveant ad hoc sublime ministerium vocationes, potissimum nunc tota cum Ecclesia Sacerdotalem Annum devote celebrantes.

Nos precibus tuam sustinebimus magni ponderis missionem, dum iam nunc enixe te, Venerabilis Frater Noster, cunctos Fratres in Episcopatu ibi congregatos omnesque in universa Asia Christi Salvatoris asseclas committimus amantissimae tutelae Deiparae Virginis Mariae in caelum assumptae necnon universis Sanctis qui hac in continenti opus promoverunt evangelizationis. Apostolicam denique Nostram Benedictionem amanter tibi imprimis elargimur, cum omnibus ad quos nunc mitteris communicandam.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIV mensis Iunii, anno MMIX, Pontificatus Nostri quinto.
 

BENEDICTVS PP. XVI
 

© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

  

top