The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
CHRISTOPHORO S.R.E. CARDINALI SCHÖNBORN O.P.
ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE VINDOBONENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
Christophoro S.R.E. Cardinali Schönborn O.P.
Archiepiscopo Metropolitae Vindobonensi

Quinque Ecclesiensis dioecesis grato animo mille celebrat annos a die quo Decessor Noster Sergius IV rec. mem., pastoralibus prospiciens necessitatibus populi illam incolentis regionem, anno MIX eam condidit. Dilecti istius gregis fideles memoriam huius eventus recolentes spiritalis itineris progressionem assidue perscrutantur atque Domini vocem diligenter auscultare conantur. Multa revera fuerunt his in tribus annis pastoralia incepta quae Ecclesia localis suis proposuit fidelibus omnibusque hominibus bonae voluntatis, ut omnes clare videre possent quomodo religio historiam gregis esset comitata. Die XXIII proximi mensis Augusti in Quinque Ecclesiensi dioecesi, in qua propter Hungaros commorantur etiam Germani, Croatae, hamaxobii fideles, sollemnis agetur celebratio tanti eventus in qua haud dubie multi adstabunt Pastores Hungariae et aliarum Nationum nec non plurimi Christifideles laici. Fausta hac occasione Venerabilis Frater Michael Mayer, Episcopus Quinque Ecclesiensis, humanissime Nos rogavit ut aliquem eminentem virum mitteremus, qui Nostras vices Quinque Ecclesiensi in urbe gerere Nostramque erga istum gregem dilectionem manifestare posset. Ad Te, Venerabilis Frater Noster, qui pergrave munus exerces Archiepiscopi Metropolitae Vindobonensis quique amicitia tum Pastorem tum gregem Quinque Ecclesiensem prosequeris, mentem Nostram vertimus Teque hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad iam memoratam celebrationem. Sollemni praesidebis Eucharistiae atque Episcopum Quinque Ecclesiensem aliosque sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque, publicas auctoritates atque cunctos Christifideles laicos Nostro salutabis nomine. Omnes adstantes sermone tuo ad diligentiorem etiam Christi vitae imitationem cohortaberis. Oportet enim ut cuncti, venustam historiam gregis Quinque Ecclesiensis recolentes, novis viribus novaque diligentia peculiarem dilectionem Christi Ecclesiae et Evangelii demonstrent atque fidei alacritate in vita cotidiana ferveant. Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus rite transmittes.

Ex Arce Gandulfi, die V mensis Augusti, anno MMIX, Pontificatus Nostri quinto.

 

BENEDICTVS PP. XVI

 

© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

  

top