 |
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA IOACHIMO
S.R.E. CARDINALI MEISNER, ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE COLONIENSI NOMINATO
MISSO EXTRAORDINARIO AD CELEBRATIONES MILLESIMI ET DUCENTESIMI ANNIVERSARII
OBITUS SANCTI LIUDGERI
Venerabili Fratri Nostro
IOACHIMO S.R.E. Cardinali MEISNER Archiepiscopo Metropolitae Coloniensi
Ille qui primus exstitit Episcopus Monasteriensis, sanctus
videlicet Liudgerus, perdiligentem suam pastoralem navitatem operae
evangelizationis apud Saxones et Frisones exercuit. Studiose territorium
dioecesis suae peregrinabatur ut vi praedicationis atque vitae suae exemplo
populos usibus usque paganis obnoxios ad fidem christianam vocaret. Praeter
aedificationem Monasterii et templi cathedralis, multas condidit
paroecias quae studiosis concredidit pastoribus. Rege et quibusdam nobilibus
iuvantibus, alia etiam aedificavit sacras aedes et monasteria, veluti cardines
fidei propagandae. Anno DCCC coenobium condidit Werthinense in Saxonia ubi, pium
post obitum die XXVI mensis Martii anno DCCCIX in loco vulgo Billerbeck, eius
exuviae requiescunt.
Quandoquidem millesimus et ducentesimus praeterit anniversarius
dies a morte huius assidui praeclari Pastoris et salutiferae veritatis
praedicatoris, merito multa suscipiuntur incepta ut eius virtutes et vitae
ratio, quae etiam fidelibus aetatis nostrae prodesse possint, magis
comprehendantur et divulgentur.
Hac oblata occasione Venerabilis Frater Felix Genn, Episcopus
olim dioecesis Essendiensis et nunc sacrorum Antistes Monasteriensis,
humanissime rogavit ut Nos quendam insignem Purpuratum designaremus qui
praecipuis celebrationibus in honorem sancti Liudgeri Nostro nomine praeesset
atque verba spiritalis cohortationis pronuntiaret. Piae huic postulationi Nos
adnuere volentes, ad Te, Venerabilis Frater Noster, decurrimus qui,
praestantissimus Germaniae filius, munus Archiepiscopi Metropolitae Ecclesiae
Coloniensis studiose exerces, cui communitates Essendiensis et Monasteriensis
sunt dioeceses suffraganeae. Te igitur hisce Litteris Missum Extraordinarium
Nostrum nominamus ad celebrationes millesimi et ducentesimi anniversarii obitus
sancti Liudgeri, quae die VI proximi mensis Septembris in loco vulgo "Werden an
der Ruhr" sollemni ritu agentur. De eminenti hoc Ecclesiae viro loquens eiusque
assidua operositate, omnes celebrationum participes adhortaberis ut precibus et
vitae cotidianae exemplo novoque studio peculiarem dilectionem in Christum et
Evangelium demonstrent. Testimonium enim fidei sancti Liudgeri ad hoc usque
tempus magno excellit pondere atque omnes credentes impellit quo melius Christum
cognoscere et amare studeant.
Cunctos ibi congregatos sacros Praesules, publicas auctoritates,
sacerdotes, religiosos viros mulieresque et christifideles laicos Nostro
salutabis nomine Nostramque iis ostendes benevolentiam.
Nosmet Ipsi Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione
implenda precibus comitabimur Tibique, sancto Liudgero intercedente,
Benedictionem Apostolicam libentes impertimur, signum Nostrae erga Te
amabilitatis et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationum
participibus rite transmittas volumus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Augusti, anno MMIX,
Pontificatus Nostri quinto.
BENEDICTVS PP. XVI
© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana |