 |
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
FRANCISCO S.R.E. CARDINALI RODÉ, C.M.,
CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET SOCIETATIBUS VITAE
APOSTOLICAE PRAEFECTO, NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO AD CELEBRATIONEM MILLESIMI ANNIVERSARII ARCHIDIOECESIS ALBAE IULIAE
Venerabili Fratri Nostro FRANCISCO S.R.E. Cardinali
RODÉ, C.M., Congregationis pro Institutis vitae consecratae
et
Societatibus vitae apostolicae Praefecto
Millesimus mox eventurus est annus ex quo tempore Sanctus
Stephanus Protorex Apostolicus pientissime decem episcopatus Hungariae condidit,
inter quos Episcopatus Transsylvaniensis annumerabatur, cui Dioecesi posthac
Albae Iuliae nomen est inditum. Iam ideo antiquitus compluribus adlaborantibus,
Evangelii beneficia gentibus illis subministrari coepta sunt, ipsaque ibidem
Ecclesia tutum felixque ingressa est iter, ut, bene iuvante Domino, uberem
profectum assequeretur.
Convenit igitur ac permagni refert ut eventus hic congruenter
commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et
facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum animos ad
ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita
permovendi.
Quapropter rogantibus Venerabilibus Fratribus Georgio Michaele
Jakubinyi, Albae Iuliae Archiepiscopo, ipsius Auxiliari Iosepho Tamás
fidelibusque, die XXIX mensis Septembris, interveniente festo Sancti Michaelis
Archangeli primarii cathedralis templi eiusdemque archidioecesis patroni, quod
possumus, subvenire cupientes, eminentem virum destinare statuimus ad primaevae
illius conditae sedis millenariam memoriam agendam, ut ager hic dominicus, inde
fere sumens vim, uberiores fructus fundat et laetiore segete vestiatur.
Quocirca ut ritus hic luculentius efficaciusque evolvatur, ad
te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui prorsus idoneus
occurris ad ministerium hoc praestandum et affatim explendum. Itaque permagna
moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum Extraordinarium
Nostrum renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra
diximus agendam.
Universis igitur participibus hominibusque inibi cunctis
voluntatem Nostram benignam ostendes, cum quamvis longo spatio separemur adsimus
spiritu praesentes. Sancti Michaelis Archangeli enixe invocato patrocinio, ad
probandas translaticias semitas calcandas itemque ad concordem inter credentes
reperiendam voluntatem cohortaberis, dum nomine Nostraque auctoritate
Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis
signum et supernarum gratiarum documentum.
Ex Arce Gandulfi, die XXIV mensis Augusti, anno MMIX,
Pontificatus Nostri quinto.
BENEDICTUS PP. XVI
© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana |