The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
FRANCISCO S.R.E. CARDINALI RODÉ, C.M.,
PRAEFECTO CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS
VITAE CONSECRATAE ET SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE,
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO AD CELEBRATIONEM
XII CENTENARIAE MEMORIAE TRANSLATIONIS
RELIQUIARUM SANCTI TRIPHONIS

 

Venerabili Fratri Nostro
FRANCISCO S.R.E. Cardinali RODÉ, C.M.
Praefecto Congregationis pro Institutis vitae consecratae
et Societatibus vitae apostolicae

Mille et ducenti anni complentur a translatione reliquiarum sancti Triphonis martyris a Constantinopoli in Catharensem urbem, cuius sanctus ille caelestis est Patronus. Laeto animo notitiam accepimus de plurimis pastoralibus inceptis quae, hac data occasione, dioecesi in Catharensi Episcopus cum presbyteris in bonum fidelium ad rem adduxerunt. Proximo mense Octobri, in conclusione videlicet XII centenariae memoriae istius translationis, Cathari sancta celebrabitur Eucharistia qua Episcopi, presbyteri, religiosi viri ac mulieres atque Christifideles laici grates Deo onnipotenti de sancti Triphonis opera sollemni modo reddent atque humiles adferent petitiones ut Iesus Christus, quem ille sanctus martyr strenue nuntiavit, totam Ecclesiam in opera evangelizationis prosequi et adiuvare dignetur.

Quam ob rem Venerabilis Frater Ilia Janjić, Episcopus Catharensis, humanissime a Nobis rogavit ut quendam insignem virum ad celebrationem eandem mitteremus qui ritibus praesideret atque verba spiritalis confirmations omnibus adstantibus pronuntiaret. Iustae postulationi Nos adnuere volentes, ad Te, Venerabilis Frater Noster, decurrimus, qui Congregationi pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae praees quique dignus Nobis omnino videris ad id munus fructuose explendum. Te igitur hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad celebrationem XII centenariae memoriae translationis reliquiarum sancti Triphonis, quae die XVII proximi mensis Octobris Cathari sollemni modo agetur. De sancto illo loquens eiusque assidua navitate et pondere, omnes adstantes adhortaberis ut praecepta Domini servent, novis viribus novaque diligentia peculiarem dilectionem Christi Ecclesiae et Evangelii demonstrent atque fidei zelo in vita cotidiana ferveant.

Rogamus Te etiam ut nomine Nostro omnibus ibi congregatis salutationem offeras, Episcopo praesertim Catharensi, ceterisque sacris Pastoribus, presbyteris, religiosis viris ac mulieribus, christifidelibus laicis, omnibusque Nostram cum sancti Triphonis cultoribus necessitudinem significabis. Verba Nostrae benevolentiae etiam ad locales civiles auctoritates nec non ad fratres orthodoxos et muslimos extendas volumus.

Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur. Denique Benedictionem Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus velis transmittere.

Ex Arce Gandulfi, die III mensis Septembris, anno MMIX, Pontificatus Nostri quinto.

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

 

top