Venerabili Fratri Nostro
Angelo S.R.E. Cardinali Sodano
Collegii Cardinalium DecanoEx Ipso Domino, salienti veluti a fonte, omnium beneficiorum manare cumulum omnes credimus. Ad Eum fidenter accedentes gratiis replentur
fideles supernisque donis affatim augentur. "Munus enim, quod in Christo est,
omnibus patet unum; et quod ubique non deest, in tantum datur in quantum quis
volet sumere; in tantum residet in quantum quis volet promereri" (S. Hilarius,
De Trinitate, 2,1).
Quapropter laetanter cognovimus diebus XXVII-XXX mensis Maii Toleti, praeclara
in urbe, frequentem fidelium Hispanorum multitudinem futuram. Celebrabitur enim X Congressus Eucharisticus Nationalis.
Interveniente etiam sacerdotali anno et iubilari anno Compostellano, Dei populus
caelestibus subsidiis salutaribusque commemorationibus cumulari videtur, quibus suffultus suam operam in cotidianis officiis sustinendis
fortius studiosiusque agere valet. Ut tanti eventus ostendamus praestantiam,
petente etiam Venerabili Fratre Braulio Rodríguez Plaza, Archiepiscopo Metropolita Toletano, Hispaniae Primate, nomine etiam ceterorum Praesulum,
eminentem virum mittere statuimus qui Nostras partes sustineret et Personam
ageret. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster cogitationem convertimus, qui
propter tuam praestantiam atque inter Patres Cardinales conspicuum locum prorsus
idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster,
Legatum Nostrum renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.
Palam demum benevolentiam Nostram declarabis et sollicitudinem, dum preces
pariter fundimus ut, divino pane recreati, animi mentesque renoventur ac insigni pietate ditentur. Salutationem tandem fervidam omnibus transmittas et Benedictionem Nostram Apostolicam universis
simul huius eventus participibus nomine Nostro largiaris volumus, quae sit
divinarum gratiarum nuntia ac spiritalis renovationis incitamentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXI mensis Aprilis, anno MMX, Pontificatus Nostri sexto.
BENEDICTUS PP. XVI
© Copyright 2010 - Libreria Editrice Vaticana