|
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA IOSEPHO
S.R.E. CARDINALI TOMKO, CONGREGATIONIS PRO GENTIUM EVANGELIZATIONE
PRAEFECTO EMERITO, NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO AD SOLLEMNEM CELEBRATIONEM
III CENTENARII DEDICATIONIS ECCLESIAE CATHEDRALIS MINSCENSIS
Venerabili Fratri Nostro IOSEPHO S.R.E. Cardinali TOMKO Congregationis pro Gentium
Evangelizatione Praefecto emerito
Minscensis-Mohiloviensis communitas ecclesialis grato omnino
animo trecentos celebrat annos a consecratione cathedralis sui templi, Nomini
Sanctissimae Mariae dicati. Dilecti istius gregis pastores et fideles, memoriam
huius eventus recolentes, evangelici itineris praecipua elementa assidue
perscrutantur, Domini vocem diligenter auscultant, sociali in provincia accurate
eius providentiam demonstrant. Multa revera sunt pastoralia incepta, spiritales
potissimum exercitationes, quae haec Ecclesia particularis suis proponit
fidelibus omnibusque hominibus bonae voluntatis, ut omnes clare videre possint
quomodo religio christiana historiam istius regionis sit comitata.
Die IX proximi mensis Octobris, fausta iubilaei data occasione,
sollemnis agetur in cathedrali aede celebratio, signum erga Deum omnipotentem
pastorum et fidelium gratitudinis ob tanta Eius beneficia quae saeculorum
decursu toti ecclesiali communitati largiri est dignatus.
Nuper igitur Venerabilis Frater Thaddaeus Kondrusiewicz,
Archiepiscopus Metropolita Minscensis-Mohiloviensis, actuose gregem sibi
concreditum per semitas Evangelii ducens, humanissime a Nobis quaesivit ut
aliquem eminentem virum ad memoratam celebrationem mitteremus, qui Nostras vices
Minsci posset gerere Nostramque erga christianos ibi adstantes dilectionem
manifestare. Ad Te ergo, Venerabilis Frater Noster, qui Congregationi pro
Gentium Evangelizatione olim praefuisti quique fidelium Bielorussiae funditus
laetitias novisti et difficultates, mentem Nostram vertimus Teque hisce Litteris
Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad sollemnem celebrationem III
centenarii dedicationis ecclesiae cathedralis Minscensis, quae die IX proximi
mensis Octobris agetur.
Praeclaro illo in templo sollemni praesidebis Eucharistiae atque,
Sacrarum Scripturarum verba recolens: "Adducam eos in montem sanctum meum et
laetificabo eos in domo orationis meae" (Is 56,7), omnes adstantes sermone tuo
ad diligentiorem usque Christi vitae imitationem cohortaberis: decet enim ut
novis viribus novaque diligentia peculiarem dilectionem Christi Ecclesiae et
Evangelii demonstrent atque fidei virtute cotidie ardeant.
Rogamus Te etiam ut nomine Nostro omnibus ibi congregatis
salutationem afferas, Archiepiscopo praesertim Metropolitae
Minscensi-Mohiloviensi ceterisque sacris Pastoribus, presbyteris, religiosis
viris ac mulieribus, christifidelibus laicis. Exoptamus denique ut verba Nostrae
benevolentiae etiam ad civiles auctoritates extendas et ad omnes qui Ecclesiae
missionem, libertatis religiosae notionem atque sincerum personae humanae bonum
studiose considerant.
Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione
implenda precibus comitabimur. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam
libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium
donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus rite transmittes.
Ex Aedibus Vaticanis, die VIII mensis Iunii, anno MMX,
Pontificatus Nostri sexto.
BENEDICTUS PP. XVI
© Copyright 2010 - Libreria Editrice Vaticana |