|
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
FRANCISCO
XAVERIO S.R.E. CARDINALI ERRÁZURIZ OSSA,
ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE SANCTI IACOBI IN CHILE NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO AD
CELEBRANDUM
CENTENARIAM MEMORIAM
AB CATAMARCENSIS DIOECESIS CONDITA
Venerabili Fratri Nostro
Francisco Xaverio S.R.E. Cardinali Errázuriz Ossa
Achiepiscopo Metropolitae Sancti Iacobi in Chile
Centenaria iam appetit memoria ex quo tempore Catamarcensis dioecesis in
Argentina Natione saluberrimo Decessoris Nostri S. Pii X de consilio est condita.
Ibidem Dominae Nostrae del Valle exstat sanctuarium, ad quod fideles confluere
solent, caelestem Matrem veneraturi ac superna praesidia fidenter petituri.
Admodum ideo aequum est et convenit ut eventus hic congruenter commemoretur et
optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius
rei dumtaxat memoriam repetendi, verum homines ad ferventiorem religionis sensum,
firmiorem fidem certioraque proposita, antiquis illis instantibus probandis
documentis, permovendi.
Ipso igitur miserenti favente Domino, mensis Augusti die vero XXI, recoletur
saecularis haec memoria, frequenti adstantium civium corona, cum huius Ecclesiae
primordia revocabuntur ac superiora pietatis testimonia.
Quocirca cum Venerabilis Frater Aloisius Urbanč, Episcopus
Catamarcensis, rogavisset ut Purpuratum Patrem mitteremus, huic postulationi
obsecundandum iudicavimus, quo ritus ille elatius et luculentius explicaretur.
Ad te ideo, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui idoneus
occurris ut eventui illi intersis personamque inibi Nostram geras. Itaque
permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum Extraordinarium Nostrum
renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.
Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis voluntatem Nostram
benignam ostendes, ac pariter cohortationem ad pristinam illam pietatem
repetendam tenendamque, Ecclesiae Matre opem affatim ferente. Omnibus Nostro nomine auctoritateque Benedictionem Apostolicam impertias
volumus, quae sit animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum
gratiarum documentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXIX mensis Iunii, in SS. Petri et Pauli Apostolorum
sollemnitate, anno MMX, Pontificatus Nostri sexto.
BENEDICTUS PP. XVI
© Copyright 2010 - Libreria Editrice Vaticana |