|
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
MARCO S.R.E. CARDINALI
OUELLET,
P.S.S.
ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE QUEBENCENSI NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO AD
BAPTISMI QUARTAE CENTENARIAE MEMORIAE MAGNI CAPITIS MI'KMAQ NATIONIS
MEMBERTOU CELEBRATIONEM
Venerabili Fratri Nostro
MARCO S.R.E. Cardinali OUELLET, P.S.S.
Archiepiscopo Metropolitae Quebencensi
Quarta iam appetit saecularia memoria ex quo tempore sacro
Baptismate est ablutum Magnum Caput Mi’kmaq Nationis Membertou atque Domini
salutaria beneficia gentibus illis latius subministrari coepta sunt, sollertibus
operantibus Evangelii praeconibus.
Admodum ideo decet et convenit ut eventus hic congruenter
commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et
facultatem rursus inter indigenas et reliquos Canadienses cives conciliandi
animos, ut firma fide roborati certioribusque propositis suffulti una simul
expedite in via salutis procedant.
Miserenti igitur favente Domino, evenientibus Kalendis Augustis
in loco Chapel Island sollemnis erit ab illius Baptismi quarta centenaria
commemoratio agenda, concurrentibus quoque fidelibus circumcirca commorantibus,
ut Ecclesiae ista particula, inde fere sumens vim, vel uberiores fructus fundat
et laetiores spiritales commoditates in dies experiatur.
Quocirca Mi’kmaq gentis primorum Kji Saqmaw Sante’ Mawiomi Ben
Sylliboy et Kji Keptin Sante’ Mawiomi Andrew S. Denny, Novae Scotiae Primi
Ministri Rodney Mac Donald postulationibus subvenientes, ut ritus hic
magnificentius efficaciusque evolvatur, mittere aliquem eminentem Praesulem
statuimus, qui partes Nostras sustineat et Personam agat. Ad te autem,
Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui, Canadiensis Nationis
inclitus filius, prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et
luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater
Noster, Missum extraordinarium Nostrum renuntiamus et constituimus ad
celebrationem quam supra diximus agendam.
Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis mentem
Nostram benignam ostendes, ut maiorum probandas consuetudines sectantes,
firmissime teneant fidei pietatisque cursum. Omnibus Nostro nomine Benedictionem
Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et futuro
de tempore supernarum nuntiatrix gratiarum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Iunii, anno MMX,
Pontificatus Nostri sexto.
BENEDICTUS PP. XVI
© Copyright 2010 - Libreria Editrice Vaticana |