|
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
IOANNI BAPTISTAE S.R.E. CARDINALI
RE,
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD CELEBRATIONES MILLESIMI
ET QUINGENTESIMI
ANNIVERSARII DIEI
A CONDITO SANCTUARIO SANCTAE MARIAE GRATIARUM
IN LOCO VULGO MENTORELLA
Venerabili Fratri Nostro
IOANNI BAPTISTAE S.R.E. Cardinali RE
Praefecto emerito Congregationis pro Episcopis
Ineunte Pontificatu, placuit Nobis Sanctuarium Sanctae Mariae Gratiarum in
loco vulgo Mentorella, dioecesis Tiburtinae, invisere, Virgini Sanctissimae de
eius intercessione apud Filium suum gratias agere atque continuum praesidium
efflagitare.
Idcirco laeto animo accepimus Sanctuarium istud - vulgo "Madonna della
Mentorella" - pastorali curae sodalium Provinciae Polonicae Congregationis a
Resurrectione Domini Nostri Iesu Christi concreditum, mille et quingentos annos
a fundatione sua celebraturum esse. Agitur de fausto iubilaeo huius sacrae aedis
quae, pulcherrima in regione aedificata, in Italiae terra eminet tum
pastoralibus eventibus, tum peregrinantium numero, inter quos libentes
Praedecessorem Nostrum Venerabilem Servum Dei Ioannem Paulum II, rec. rem.,
memorare licet.
Hac prospera data occasione, die XXIX
proximi mensis Augusti, die videlicet quo singulis annis multi adveniunt
peregrini, in Sanctuario sollemnis Eucharistiae agetur celebratio. Quam ob rem
Venerabilis Frater Maurus Parmeggiani, Episcopus Tiburtinus, humanissime a Nobis
rogavit ut quendam insignem Purpuratum Patrem designaremus qui huic eventui
Nostro nomine praeesset atque verba spiritalis cohortationis pronuntiaret.
Congruae huic postulationi adnuere volentes, ad Te, Venerabilis Frater Noster,
decurrimus, qui Congregationis pro Episcopis munus Praefecti diligenter hucusque
exercuisti, aptusque et dignus omnino Nobis videris ut eiusmodi missionem
fructuose expleas. Te igitur hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum
nominamus ad celebrationes millesimi et quingentesimi anniversarii diei a
condito Sanctuario Sanctae Mariae Gratiarum, quae memorato die proximi mensis
Augusti in loco vulgo Mentorella sollemniter explebuntur.
De divino Filio Virginis Mariae loquens, omnes illic adstantes adhortaberis
ut precibus, meditatione nec non spiritalium necessitatum consideratione
renovatis viribus novoque studio peculiarem dilectionem erga Christum et
Ecclesiam demonstrent atque fide, spe et caritate cotidiana in vita ferveant.
Sacrorum Antistitem Tiburtinum ceterosque sacros Praesules ibi congregatos,
sacerdotes, religiosos viros mulieresque et christifideles laicos Nostro
salutabis nomine Nostramque iis ostendes benevolentiam. Verba singularis
aestimationis Nostrae dilectis dicas sodalibus Provinciae Polonicae
Congregationis a Resurrectione Domini Nostri Iesu Christi, qui in hoc Sanctuario
studiosam navant pastoralem operam.
Nosmet Ipsi Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus
comitabimur Tibique Benedictionem Apostolicam libentes impertimur, signum
Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus
celebrationum participibus rite transmittas volumus.
Ex Arce Gandulfi, die XXVII mensis Iulii, anno MMX, Pontificatus Nostri
sexto.
BENEDICTUS PP. XVI
© Copyright 2010 - Libreria Editrice Vaticana |