The Holy See
back up
Search
riga

  BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
IOANNI LUDOVICO S.R.E. CARDINALI TAURAN,
PONTIFICII CONSILII PRO DIALOGO INTER RELIGIONES PRAESIDII, NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO AD SOLLEMNEM
 CELEBRATIONEM MILLESIMI EXPLETI ANNI
A DEDICATIONE ABBATIAE SANCTI PETRI

 

Venerabili Fratri Nostro
IOANNI LUDOVICO S.R.E. CARDINALI TAURAN
Pontificii Consilii pro Dialogo inter Religiones Praesidi

Millesimo recurrente anno a dedicatione Abbatiae Sancti Petri Solesmensis, dignum omnino videtur singulare hoc faustum eventum magno cum iubilo memorari. Miram consideramus divinae Providentiae tutelam in hunc locum, quondam a domino Godefrido conditum, quod plures historiae eversiones ac turbationes persistere potuit, tot per generationes Deo servire eiusque laudem cotidie extollere diligenti oratione et labore, praesertim verum pulcherrimo canto Gregoriano qui maxime ibi a monachis colitur. Ideo gaudentes notitiam percepimus hoc in monasterio annum iubilarem fieri. Ad maiorem profecto honorem tribuendum huic fausto iubilaeo Reverendissimus Pater Philippus Dupont, O.S.B., Abbas Solesmensis, a Nobis petivit ut eminentem Praesulem mitteremus qui Personam Nostram gereret.

Permoti quidem pia eius postulatione, decernimus mittere Patrem Purpuratum ad proximum dictae Abbatiae festum diem sollemniore ritu celebrandum. Ad te autem fidentes recurrimus, Venerabilis Frater Noster, qui Gallicae Nationis praestantissimus es filius Nobisque carissimus, quique iam tot per annos Romae ministerium tuum fideliter praestas in Sedis Apostolicae et universalis Ecclesiae utilitatem, primum quidem in Secretaria Status, nunc autem veluti Pontificii Consilii pro Dialogo inter Religiones Praeses. Quapropter hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum te nominamus ad sollemnem celebrationem millesimi expleti anni a dedicatione Abbatiae Sancti Petri, quae Solesmae persolvetur die XII proximi mensis Octobris.

Hoc die igitur liturgicis celebrationibus Nostro nomine praesidebis Nostramque benignam omnibus significabis salutationem. In precibus clementi Deo grato animo commendabis omnes defunctos monachos Benedictinos cunctosque Abbatiae benefactores. Congregatos inde invitabis ad catholicae fidei, spei et caritatis aequam testificationem, potissimum ad fidelitatem servandam erga Dei mandata necnon antiquam christianam et religiosam traditionem.

Comitetur missionem tuam valida intercessio Beatissimae Virginis Mariae, Matris Ecclesiae, atque insignis Abbatis et Patriarchae sancti Benedicti. Benedictionem denique Apostolicam, caelestis gratiae auspicem atque propensae Nostrae voluntatis testem, tibi in primis impertimus, Venerabilis Frater Noster, eamque illius communitatis sollicito Abbati omnibus cum sodalibus, ceteris adstantibus Episcopis, sacerdotibus, religiosis viris et mulieribus, christifidelibus laicis, civilibus auctoritatibus omnibusque iubilaris laetitiae participibus nomine Nostro largiaris volumus.

Ex Arce Gandulfi, die XIII mensis Septembris, anno MMX, Pontificatus Nostri sexto.

BENEDICTUS PP. XVI

 

Copyright 2010 - Libreria Editrice Vaticana

 

top