The Holy See
back up
Search
riga

  BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
IVANO S.R.E. CARDINALI DIAS,
CONGREGATIONIS PRO GENTIUM EVANGELIZATIONE PRAEFECTO,
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO AD CELEBRATIONES
IN SANCTUARIO NATIONALI VIETNAMIAE
LOCI VULGO DICTI LA VANG

 

Venerabili Fratri Nostro
Ivano S.R.E. Cardinali Dias
Congregationis pro Gentium Evangelizatione Praefecto

Evangelici nuntii seminandi opus, olim a missionariis plurimas inter difficultates inchoatum, uberrimos attulit fructus, cuius peculiares primitias constituunt sancti martyres Andreas Dunc-Lac eiusque Socii. Ecclesia igitur in Vietnamia cum laetanter recordetur fidei suae origines, renovare simul cupit et augere apostolicum fervorem qua nova illic promoveatur evangelizatio. Optimam autem occasionem praebet nunc duplex commemoratio magni ponderis vitae eius eventuum, videlicet trecentesimi et quinquagesimi anni a creatione ibidem duorum primorum  Vicariatuum Apostolicorum necnon quinquagesimi anni ab institutione hierarchiae catholicae in Vietnamia.

De hac re, nomine totius Populi Dei morantis in Vietnamia, certiores Nos fecit Venerabilis Frater Petrus Nguyen Van Nhon, Archiepiscopus Metropolita Hanoiensis, Praeses Conferentiae Episcopatus Vietnamiae, atque filialem reverentiam et caritatem Nobis humaniter exprompsit, quam Nos magni aestimamus. Ipse quoque petivit ut Legatum Nostrum illuc mitteremus ad confirmandam eorum fidem catholicam vivamque communionem spiritualem cum beati Petri Successore atque Ecclesia universali.

Placet propositum laudare quod iubilare iter comitatur: "Eamus una cum Matre ad proclamandum Evangelium". Illud enim in memoriam reducit iter beatissimae Virginis Mariae ad Elisabeth cui festinans attulit gaudium et gratiam Salvatoris. Quare ex animo cupimus dilectionem spiritalemque Nostram necessitudinem iis manifestare, qui una cum Pastoribus haec sollemnia fidei catholicae illa in Natione sunt celebraturi. Cum autem Nosmet Ipsi hoc iter aggredi non possimus, de te cogitamus, Venerabilis Frater Noster, cui peculiarem hanc legationem committendam arbitramur qui sollicitam habes curam de fide propaganda uti Congregationis pro Gentium Evangelizatione Praefectus. Te igitur ad memoratos eventus designamus Nostrum Missum Extraordinarium, ut a die IV usque ad diem VI proximi mensis Ianuarii Nostras vices agas in sanctuario nationali loci vulgo dicti La Vang, ad quod multi christifideles peregrinantur, Mariali devotione concitati. Confirmabis grave munus Ecclesiae, quae "a Christo missa ad caritatem Dei omnibus hominibus et gentibus manifestandam et communicandam, opus missionale adhuc ingens sibi faciendum intelligit" (Ad gentes 10). Ad renovatum ideo studium apostolicum omnes hortaberis ita ut, vi spei quae ex fide oritur, amore erga Deum accensi laudes Deo praebeant, quoniam in aeternum misericordia eius (cfr. Spe salvi, 37). Pro maiore prosperitate omnis populi Vietnamiensis exoptamus ut catholica huius Nationis communitas, his sensibus aedificata, interea corroborare valeat unitatem inter ipsos Pastores, ac vicissim inter Pastores et christifideles, ut foveantur humana et spiritualis institutio tironum ad sacerdotium, institutio permanens presbyterorum atque religiosorum religiosarumque necnon aequa laicorum praeparatio.

Nos precibus tuam sustinebimus magni ponderis missionem, dum iam nunc enixe te, Venerabilis Frater Noster, committimus amantissimae tutelae Sanctae Dei Genetricis Virginis Mariae atque sanctorum Martyrum Vietnamiensium. Apostolicam denique Nostram Benedictionem prolixe tibi imprimis elargimur, cum omnibus ad quos nunc mitteris communicandam.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXI mensis Decembris, anno MMX, Pontificatus Nostri sexto.

 

BENEDICTUS PP. XVI

 

Copyright 2010 - Libreria Editrice Vaticana

 

top