|
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
SALVATORI
S.R.E. CARDINALI
DE GIORGI
ARCHIEPISCOPO EMERITO PANORMITANO
Venerabili Fratri Nostro
Salvatori S.R.E. Cardinali De Giorgi
Achiepiscopo emerito Panormitano
Iam appetit MCML annus ex quo tempore gentium Apostolus Puteolos appulit,
humanissime a fratribus receptus (cfr Act 28, 13). Non modo austro
flante ac passis velis locum illum attigit sanctus Paulus, sed propemodum divino
nutu illuc advenit, ut postea Romam se conferret ac praeclaram Christo Domino
testificationem redderet.
Admodum ideo aequum est et convenit ut eventus hic congruenter commemoretur
et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatern non
huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum homines ad ferventiorem religionis
sensum, firmiorem fidem certioraque proposita, insignibus instantibus antiquorum
illorum christianorum exemplis, permovendi.
Ipso igitur miserenti favente Domino, mense Maio die vero XXX, anno Paulino
dioecesano finito, recoletur illius appulsus memoria, frequenti adstantium
civium corona, cum huius Ecclesiae primordia revocabuntur ac superiora pietatis
documenta.
Quocirca cum Venerabilis Frater Ianuarius Pascarella, Episcopus Puteolanus,
rogavisset ut Purpuratum Patrem mitteremus, huic postulationi obsecundandum
iudicavimus, quo ritus ille elatius et luculentius explicaretur. Ad te ideo,
Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui idoneus occurris ut
eventui illi intersis personamque inibi Nostram geras. Itaque permagna moti
affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum Extraordinarium Nostrum
renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.
Universis igitur participibus ac familiis potissimum inibi cunctis voluntatem
Nostram benignam ostendes, ac pariter cohortationem ad pristinam illam pietatem
repetendam atque Apostoli monita tenenda. Omnibus Nostro nomine auctoritateque
Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis
signum et futuro de tempore supernarum gratiarum documentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Aprilis, anno MMXI, Pontificatus
Nostri sexto.
BENEDICTUS PP. XVI
© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana
|