The Holy See
back up
Search
riga

  BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
IUSTINO FRANCISCO S.R.E. CARDINALI RIGALI

ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE PHILADELPHIENSI LATINORUM NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD CELEBRATIONES DUCENTESIMI ANNIVERSARII
ORTUS SANCTI IOANNIS NEPOMUCENI NEUMANN

 

Venerabili Fratri Nostro
IUSTINO FRANCISCO S.R.E. Cardinali RIGALI
Archiepiscopo Metropolitae Philadelphiensi Latinorum

Sanctus Ioannes Nepomucenus Neumann, episcopus et Congregationis Sanctissimi Redemptoris sodalis, perdiligentem pastoralem navitatem in Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis pro spiritali et sociali progressione fidelium sibi creditorum exercuit, migrantes consilio et caritate adiuvit et de puerorum christiana institutione summopere sollicitus fuit. Ille, primus canonizatus Episcopus memoratarum Civitatum, infantiam et iuventutem in Bohemia transegit. Ortus est die XXVIII mensis Martii anno MDCCCXI in oppido Prachatice, dioecesis Budovicensis. Nativo in loco scholam frequentavit atque deinde, vocationem ad sacerdotium praesentiens, in Seminarium est ingressus. Sacramento ordinis anno MDCCCXXXVI in America est auctus atque, quosdam post annos diligentis ministerii pastoralis, in Congregationem ingresssus est Sanctissimi Redemptoris. Anno MDCCCLII sacrorum Antistes creatus est Philadephiensis et diligenter episcopale opus coepit potissimum in promovenda educatione catholica ac in explananda doctrina christiana.

Quandoquidem ducentesimus praeterit anniversarius dies a natali huius assidui praeclarique Pastoris et salutiferae veritatis praedicatoris, merito multa suscipiuntur incepta ut eius virtutes et vitae ratio, quae etiam fidelibus aetatis nostrae prodesse possunt, magis comprehendantur et propagentur.

Eadem oblata occasione Venerabilis Frater Georgius Padour, O.F.M. Cap., Episcopus Budovicensis, humanissime rogavit ut Nos quendam insignem Purpuratum designaremus qui praecipuis celebrationibus in honorem sancti loannis Nepomuceni Neumann Nostro nomine praeesset atque verba spiritalis cohortationis pronuntiaret. Piae huic postulationi Nos annuere volentes, ad Te, Venerabilis Frater Noster, decurrimus qui munus Archiepiscopi Metropolitae Philadelphiensis Latinorum studiose exerces, ecclesialis videlicet communitatis olim a memorato sancto gubernatae. Te igitur hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad celebrationes ducentesimi anniversarii ortus sancti Ioannis Nepomuceni Neumann, quae die XVIII proximi mensis Iunii in Prachatice sollemni ritu peragentur. De eminenti hoc Ecclesiae viro loquens eiusque assidua operositate, omnes eventus participes adhortaberis ut vitae cotidianae exemplo novoque pietatis studio peculiarem dilectionem in Christum et Evangelium demonstrent.

Cunctos ibi congregatos sacros Praesules, potissimum Conferentiae Episcopalis Reipublicae Cechae, publicas auctoritates, sacerdotes, religiosos viros mulieresque et christifideles laicos Nostro salutabis nomine Nostramque iis ostendes benevolentiam.

Nosmet Ipsi Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur Tibique, sancto Ioanne Nepomuceno Neumann intercedente, Benedictionem Apostolicam libentes impertimur, signum Nostrae erga Te amabilitatis et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationum participibus rite transmittas volumus.

Ex Aedibus Vaticanis, die VIII mensis Maii, anno MMXI, Pontificatus Nostri septimo.

 

 

BENEDICTUS PP. XVI

 

Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 

top