The Holy See
back up
Search
riga

  BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
FRANCISCO S.R.E. CARDINALI ROBLES ORTEGA
ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE MONTERREYENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
Francisco S.R.E. Cardinali Robles Ortega
Archiepiscopo Metropolitae Monterreyensi

Miranda profecto sacra signa et innumera quidem ubique terrarum exstare servarique omnes noverunt, quae christianam religionem fideliumque pietatem estendere volunt. Id vero genus inter praestantes testificationes veneratum recensetur Nostrae Dominae Angelorum simulacrum, in Basilica Carthaginensis in Costa Rica dioecesis servatum. Anni CCCLXXV transierunt ex quo illa Deiparae imago est reperta, quae postea condignum obtinuit locum, ubi servaretur. Ad caelestem Matrem frequentes cives fidenter saeculorum decursu decurrere consueverunt, quae totius Nationis benigna Patrona habetur, superna dona deprecaturi.

Congruenti huius imaginis cultu et honore cupimus Nos fidelium animi ut confirmentur, novo inde suscepto vigore et in christianam pietatem studio. Quocirca libentes et volentes Venerabilis Fratris Iosephi Francisci Ulloa Rojas, Episcopi Carthaginensis in Costa Rica, necnon illius Nationis ceterorum Episcoporum postulatis obsecundare cupimus, qui insignem a Nobis Missum poposcerunt ut anno iubilari finendo, CCCLXXV transacto anno ab ea imagine inventa, sollemniter interesset.

Itaque ut celebratio haec festivius et convenientius peragatur, mittere virum eminentem statuimus, qui partes Nostras sustineat Nostramque pariter benignam mentem ostendat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus et animum, qui videris prorsus par acceptusque ad officium hoc tuendum et congruenter explendum. Quapropter te Missum Extraordinarium Nostrum constituimus, ut, frequenti occurrente illa commemoratione, mense autem Augusto die II, ipsam vocem Nostram significes, unde penitus agnito filius sacrae effigiei sensu et praestantia, non modo cuncti illud insigne simulacrum admirentur, verum et novum animum suscipiant ad operosam fidem excolendam.

Universis igitur participibus inibi cunctis benevolentiam Nostram ostendes, ac pariter cohortationem ad pristinam illam pietatem repetendam atque Ecclesiae Matrem impense colendam. Omnibus Nostro nomine auctoritateque Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum gratiarum documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis lulii anno MMXI, Pontificatus Nostri septimo.

 

BENEDICTUS PP. XVI

 

Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 

top