|
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
IOSEPHO
S.R.E. CARDINALI
TOMKO
PRAEFECTO EMERITO CONGREGATIONIS
PRO GENTIUM EVANGELIZATIONE
NOMINATO MISSO
EXTRAORDINARIO
AD CELEBRANDUM CENTENARIAM MEMORIAM
MOSCOVIENSIS ECCLESIAE CATHEDRALIS IMMACULATAE CONCEPTIONIS BEATAE VIRGINIS
MARIAE CONSECRATIONIS
Venerabili Fratri Nostro
Iosepho S.R.E. Cardinali Tomko
Praefecto emerito Congregationis pro Gentium Evangelizatione
Pulchre olim asseruit Decessor Noster Sixtus IV: «Dignum, quin potius debitum
reputamus, universos Christifideles ut omnipotenti Deo... de immaculatae
Virginis mira conceptione gratias et laudes referant» (cfr Const. Cum
praeexcelsa). Merito igitur fides ac Mariana devotio per saecula floruit in
populo christiano, variis testificationibus confirmata simulque caelestis
Reginae favoribus et gratiis contestata.
Huiusmodi autem pietatis in Dei Matrem peculiare monumentum est templum
cathedrale in honorem Immaculatae Conceptionis Beatae Virginis Mariae a
fidelibus catholicis Moscae centum ante annum aedificatum. Quod templum, fere
populi sortem credentis participans, a communistarum regimine anno MCMXXXVII
clausum est ac deinde exsacratum. Rerum vero adiunctis feliciter mutatis,
aedificium catholicis restitutum est et magno studio fidelium in pristinum
splendorem relatum, atque anno MCMXCIX sollemniter iterum consecratum.
Laetantes ergo accepimus notitiam de Moscoviensis ecclesiae cathedralis
Immaculatae Conceptionis Beatae Virginis Mariae fausta consecrationis centenaria
recordatione ac petitionem Venerabilis Fratris Pauli Pezzi, F.S.C.B.,
Archiepiscopi Metropolitae Moscoviensis Matris Dei, qui humane a Nobis poposcit
ut Patrem Purpuratum mitteremus ad memoratum iubilaeum sollemniter celebrandum.
Ad te igitur, Venerabilis Frater Noster, qui tot per annos cotidiana actuositate
pro universalis Ecclesiae utilitate assiduum te confirmasti Domini Iesu
ministrum et Romanorum Pontificum cooperatorem, fidentes recurrimus teque his
Litteris Nostrum Missum Extraordinarium ad memoratam celebrationem constituimus.
Quapropter die XXV proximi mensis Septembris liturgicis celebrationibus
Nostro nomine Moscae praesidebis Nostramque omnibus significabis salutationem.
Populum hortaberis ad constantem erga sanctam Dei Genetricem devotionem, ut ipsa
ei a Christo Domino rectam vitam, altissimam erga divinam legem reverentiam,
sinceram caritatem, serenam cum aliis hominibus consuetudinem obtineat atque
christianae fidei tutum prosequatur emolumentum.
Denique Benedictionem Nostram Apostolicam imo ex corde tibi impertimus,
Venerabilis Frater Noster, dilectis quoque Pastoribus et Christifidelibus illic
congregatis cunctisque faustum hunc eventum participantibus peramanter
dilargiendam.
Ex Arce Gandulfi, die II mensis Augusti, anno MMXI, Pontificatus Nostri septimo.
BENEDICTUS PP XVI
© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana |