|
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
IOANNI CHRYSOSTOMO S.R.E. CARDINALI KOREC, S.I.,
EPISCOPO EMERITO NITRIENSI
Venerabili Fratri Nostro
Ioanni Chrysostomo S.R.E. Card. Korec, S.I.
Episcopo emerito Nitriensi
Laeti laetum nuntium accepimus quod tu, Venerabilis Frater Noster,
sexagesimam propediem anniversariam celebrabis memoriam illius diei semper tibi
recolendi, quo Episcopus consecratus es et inter Apostolorum Successores relatus,
huius nominationis occulte nactus honorem.
Quemadmodum tam felicis nec non praeclari eventus ratio poscit, Nos,
commemorantes ministerium sacrum quod diligentissime tot annos peregisti, te
actuosum, fidelem ac prudentem Pastorem enixe laudamus praesentiamque
spiritualem Nostram hac in festivitate tibi pollicemur.
Dum ergo flagrantia vota, quaecumque sunt salutaria, optabilia, fausta
adprecantia, imo e pectore promimus, a sanctissimo ac sempiterno Deo tibi
supernorum munerum copiam imploramus, quorum auspicium simul atque propensae
voluntatis Nostrae pignus esto Apostolica Benedictio, quam tibi amantissime
impertimus.
Ex Arce Gandulfi, die XV mensis Augusti, in Sollemnitate Assumptionis Beatae
Mariae Virginis, Anno MMXI, Pontificatus Nostri septimo.
BENEDICTUS PP XVI
© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana |