|
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
VALTHERO S.R.E.
CARDINALI KASPER
NOMINATO
MISSO EXTRAORDINARIO
AD SPIRENSIS ECCLESIAE CATHEDRALIS CONSECRATIONIS NONGENTESIMAM QUINQUAGESIMAM
ANNIVERSARIAM MEMORIAM SOLLEMNI RITU CELEBRANDAM
Venerabili Fratri Nostro
Valthero S.R.E. Cardinali Kasper
Pontificii Consilii ad Unitatem Christianorum fovendam
Praesidi emerito
Praecipuae dignum memoriae censemus cathedrale hoc templum quod exstat in
nobili urbe Spirensi ac omnes illud petentes ex longinquo salutat peregrinos,
Germaniae populi catholicam fidem confirmans atque Marialem devotionem. Maiorum
enim ope laboreque magno exstructum et anno MLXI consecratum, per saecula
plurimas maximi momenti vidit caerimonias, praeclaris cardinalibus, episcopis et
principibus participantibus, necnon cotidiano cultu Deo reddebat gloriam
simulque fidelium turbis spiritale offerebat alimentum.
Idcirco Venerabilis Frater Carolus Henricus Wiesemann, Episcopus Spirensis,
dum fausta daretur occasio hoc templum honorandi, CML videlicet elapsis annis ab
eiusdem consecratione, iure meritoque postulavit ut quendam Patrem Purpuratum
illuc mitteremus qui die statuto inter sollemnia Nostras ageret partes.
Te ergo, Venerabilis Frater Noster, Praesidem emeritum Pontificii Consilii ad
Unitatem Christianorum fovendam, Germaniae illustrem Filium itemque Ecclesiae
eminentem Praesulem, prorsus idoneum censemus, cui honorificam hanc missionem
libenter concredamus.
Quapropter his Litteris Nostrum Missum Extraordinarium te nominamus ad
Spirensis ecclesiae cathedralis consecrationis nongentesimam quinquagesimam
anniversariam memoriam sollemni ritu celebrandam.
Die altero mensis Octobris liturgicis celebrationibus Nostro nomine
praesidebis fidelesque ibi praesentes cohortaberis ad Dei Genetricis Mariae
usque ardentiorem cultum atque comiter commendabis eis virtutes eius, praesertim
fidei, spei et caritatis, sedule imitandas. Haec autem tam celebris templi
singulare festum in memoriam revocat veritatem de spiratali Dei templo, quod
sumus nos, testante sane Apostolo Paulo: templum Dei estis et Spiritus Dei
habitat in vobis (1 Cor 3, 16). Invitabis insuper ut omnes in Christum credentes
fulciantur qui suam Evangelio adhaesionem magis consciam reddant eamque
corroborent atque ut hoc gratiae tempore cum Successore Petri coniungantur.
Benedictionem denique Apostolicam, supernae gratiae auspicem atque Nostrae
benevolentiae testem, Ecclesiae Spirensis assiduo Pastori, cunctis adstantibus
Episcopis, sacerdotibus, religiosis viris et mulieribus, omnibusque sacrorum
rituum participibus nomine Nostro ex toto corde largiaris volumus.
Ex Arce Gandulfi, die XXI mensis Septembris, anno MMXI, Pontificatus
Nostri septimo.
BENEDICTUS PP XVI
© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana |