The Holy See
back up
Search
riga

 BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
IOACHIMO S.R.E. CARDINALI MEISNER 
ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE COLONIENSI
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD CELEBRATIONEM
OCTINGENTESIMI ANNIVERSARII ORTUS
SANCTAE AGNETIS BOHEMIAE
 

 

Venerabili Fratri Nostro
IOACHIMO S.R.E. Cardinali MEISNER
Archiepiscopo Metropolitae Coloniensi

Praestantiores inter eventus coram Cechae Nationis fidelibus annumerari plane arbitramur liturgicam celebrationem sanctae Agnetis Bohemiae, quam in caelitum catalogum rettulit anno MCMLXXXIX Decessor Noster beatus Ioannes Paulus II. Ex eius quippe ortu iam feliciter appetit octingentesimus annus. Praeclara haec sancta virtutum eximia dedit documenta, tum una cum sancta Clara inter franciscales asseclas, tum, quos sublevandos curavit, apud humilis ordinis homines.

Tantam temporum acerbitatem tristitiamque abiisse arbitramur, cum a religione pietateque aversae vigebant condiciones. Ipsa ibidem Ecclesia tutum felixque ingressa videtur iter, ut, benignissimo iuvante Domino, uberem profectum futurum in aevum assequatur. Congruenter libereque igitur spiritalia incepta suscipiuntur, ut Dei populus aeque colatur afferatque vicissim uberes pietatis fructus. Admodum ideo decet ut eventus hic congruenter commemoretur et iusta ratione extollatur.

Quapropter XII die mensis Novembris huius sanctae natalis Pragensi in urbe agetur, vertente quidem octingentesimo anno, cum ordo Clarissarum conditus est, cuius Agnes sodalis fuit spectabilis.

Quo ritus hic magnificentius efficaciusque evolvatur, Venerabilis Fratris Dominici Duka O.P., Archiepiscopi Metropolitae Pragensis, necnon ceterorum Reipublicae Cechae sacrorum Antistitum postulatis libenter occurrentes, mittere aliquem eminentem Praesulem statuimus, qui partes Nostras sustineat ac Personam gerat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui complura in illius Nationis beneficium patrasti quique prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum extraordinarium Nostrum renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.

Universis igitur huius festi diei participibus fidelibusque inibi cunctis voluntatem Nostram benignam prolixumque animum ostendes. Valde quidem exoptamus ut huius caelitis complures excrescant fautores fautricesque. Sanctae igitur Agnetis invocato patrocinio, universis Nostro nomine Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum gratiarum documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Octobris, anno MMXI Pontificatus Nostri septimo.


BENEDICTUS PP XVI

 

Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 

top