The Holy See
back up
Search
riga

 BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
RENATO RAPHAELI S.R.E. CARDINALI MARTINO 
PONTIFICII CONSILII DE IUSTITIA ET PACE PRAESIDI EMERITO

NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD CELEBRATIONEM CENTENARII
YANGONENSIS ECCLESIAE CATHEDRALIS
 


Venerabili Fratri Nostro
RENATO RAPHAELI S.R.E. Cardinali MARTINO
Pontificii Consilii de Iustitia et Pace Praesidi emerito

Yangonensis Metropolitana Ecclesia grato animo et sollemni modo centum celebrat annos cathedralis sui templi, Sanctissimae Mariae dicati, quod tempore sancti Pii X, illustris Praedecessoris Nostri, consecratum fuit. Die igitur VIII proximi mensis Decembris, in sollemnitate videlicet Conceptionis Immaculatae Beatae Mariae Virginis, fausta iubilaei data occasione, in illa cathedrali aede, prima in tota Myanmar terrae exstructa, sollemnis agetur celebratio, signum pastorum et fidelium gratitudinis erga Deum omnipotentem ob tanta Eius beneficia quae per annos toti inibi ecclesiali communitati largiri est dignatus.

Quamobrem nuper Venerabilis Frater Carolus Maung Bo, S.D.B., Archiepiscopus Metropolita Yangonensis, ad christianam fidem renovandam et confirmandam incitans, totum gregem pastoralibus inceptis sub verbis "Instaurare omnia in Christo" (Eph 1,10), sententia videlicet Pontificatus memorati sancti Pii X, humanissime a Nobis quaesivit ut aliquem eminentem virum ad hanc celebrationem mitteremus, qui Nostras vices ibi gereret Nostramque erga christianos ibi adstantes dilectionem manifestaret.

Ad Te ergo, Venerabilis Frater Noster, qui Pontificio Consilio de Iustitia et Pace olim praefuisti quique fidelium istius regionis funditus laetitias novisti et difficultates, mentem Nostram vertimus Teque hisce Litteris MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM nominamus ad sollemnem celebrationem centenarii dedicationis dictae ecclesiae cathedralis, quae die VIII proximi mensis Decembris Yangonensi in urbe agetur.

Praeclaro illo in templo sollemni praesidebis Eucharistiae atque omnes adstantes sermone tuo ad diligentiorem usque Christi vitae imitationem cohortaberis: oportet enim ut novis viribus novoque studio peculiarem dilectionem Christi Ecclesiae et Evangelii demonstrent atque fidei virtute cotidie ardeant.

Rogamus Te etiam ut Nostram omnibus ibi congregatis salutationem afferas, Archiepiscopo nominatim Metropolitae Yangonensi ceterisque sacris Pastoribus, presbyteris, religiosis viris ac mulieribus, christifidelibus laicis. Exoptamus denique ut verba Nostrae benevolentiae etiam ad civiles et religiosas Buddhistarum auctoritates extendas et ad omnes qui Ecclesiae missionem, libertatis religiosae notionem atque sincerum personae humanae bonum studiose considerant. Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus rite transmittes.

Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Novembris, anno MMXI, Pontificatus Nostri septimo.

BENEDICTUS PP. XVI

 

Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 

top