 |
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
CHRISTOPHORO S.R.E. CARDINALI SCHÖNBORN, O.P.,
ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE VINDOBONENSI
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO AD CELEBRATIONEM QUADRINGENTESIMAE QUINQUAGESIMAE
ANNIVERSARIAE MEMORIAE RENOVATIONIS ARCHIDIOCESIS PRAGENSIS
Venerabili Fratri Nostro
Christophoro S.R.E. Cardinali Schönborn,
O.P.
Archiepiscopo Metropolitae Vindobonensi
Pragensis ecclesialis communitas multos per saecula eximiosque edidit fructus
christianae fidei et caritatis. Quod enim quondam illa in regione seminaverunt
fratres clarissimi sancti Cyrillus et Methodius, ac deinde sanguine suo
irrigaverunt beata Ludmilla eiusque nepos rex sanctus Venceslaus, coluerunt
generationes pastorum et christifidelium: quorum plurima monumenta reperiuntur
in historia, cultura, artibus et vitae cotidianae moribus. Neque lupi rapaces,
aliquando insidiose aggredientes istum gregem, Domini operam delere valuerunt.
Nuper Venerabilis Frater Noster Dominicus S.R.E. Cardinalis Duka, O.P., quem
modo laeto animo inter Purpuratos Patres collocavimus, sollicitus archidioecesis
Pragensis Praesul, humaniter Nos certiores fecit eandem proxime
quadringentesimam quinquagesimam anniversariam memoriam esse celebraturam suae
renovationis, post longum tempus quo Sedes illa vacaverat, itemque comiter
poposcit ut Nostrum illuc mitteremus Legatum, qui Nostras ageret vices.
Tu autem, Venerabilis Frater Noster, qui illa in regione ortum habuisti
quique proxima in Austria Vindobonensem moderaris archidioecesim, omnino aptus
Nobis occurris cui singolare hoc munus concredamus. Quapropter hisce Litteris
Nostrum Missum Extraordinarium te nominamus ad sollemnem ritum peragendum quo
die XII proximi mensis Maii Pragae fausta hac fiet recordatio.
Liturgicis celebrationibus Nostro nomine praesidebis Nostramque benignam
adstantibus significabis salutationem, praesertim memorato Venerabili Fratri
Nostro Dominico S.R.E. Cardinali Duka, O.P., Archiepiscopo Metropolitae Pragensi
atque Bohemiae Primati, illustri Decessori eius Miloslavo S.R.E. Cardinali Vlk,
ceteris etiam Episcopis ac civilibus publicis Moderatoribus, totique carissimae
Christifidelium communitati. Omnes hortaberis ad christianum patrimonium
diligenter colendum ac fidem maiorum servandam, roborandam et eximia caritate
propagandam. Hoc sane opus nunc maximi videtur momenti, quoniam, tertio inito
christianae salutis millennio, ad novam Europae evangelizationem est procedendum
simulque vetera huius continentis pretiosa humana christianaque spiritalia bona
iugiter sunt detegenda.
Scias idcirco volumus, Venerabilis Frater Noster, hanc missionem tuam Nos
precibus Christo Supremo Pastori, intercedentibus Beata Virgine Maria omnibusque
huius regionis Sanctis et Beatis, clementer ferventerque comittere.
Benedictionem demum Apostolicam tibi impertimus, supernae gratiae nuntiam et
propensae Nostrae voluntatis testem, cum omnibus filiis filiabusque aestimabilis
Cechae Nationis et iis qui quolibet modo hunc eventum participabunt,
communicandam.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Martii, anno MMXII, Pontificatus
Nostri septimo.
BENEDICTUS PP. XVI
© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana
|