The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
ANGELO S.R.E. CARDINALI COMASTRI
VICARIO GENERALI PRO CIVITATE VATICANA
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO AD CELEBRATIONES
CONGRESSUS EUCHARISTICI NATIONALIS UCRAINAE
 

 

Venerabili Fratri Nostro
Angelo S.R.E. Cardinali Comastri
Vicario Generali pro Civitate Vaticana

"Sanctissima Eucharistia donum est Iesu Christi se ipsum tradentis, qui Dei infinitum nobis patefacit in singulos homines amorem": ita placuit Nobis prima in sententia Adhortationis Apostolicae Postsynodalis Sacramentum caritatis scribere, amorem Dei erga genus humanum extollere atque omnes fideles ad vehementiorem usque eucharisticum cultum explendum adhortari.

Cum eucharistica pietas in vita atque in spiritali christianorum itinere praecipuum obtineat locum, Nos omnino laetamur dum sacri in toto orbe Pastores varia adimplent incepta ut hoc singulare Iesu Christi donum cibus cotidianus fiat uniuscuiusque fidelis eiusque vitam similiorem etiam vitae ipsius Salvatoris reddat.

Grato igitur animo accepimus hoc anno a die XXVI mensis Maii ad diem III mensis Iunii fideles Ucrainae Congressum Eucharisticum Nationalem esse celebraturos, tempus scilicet orationis, meditationis atque spiritalis renovationis.

Huius Congressus opportunitate data Venerabilis Frater Miecislaus Mokrzycki, Archiepiscopus Metropolita Leopolitanus Latinorum, humanissime Nos rogavit ut aliquem eminentem ecclesiasticum virum destinaremus qui Nostro Nomine huic Congressui praeesse valeret atque verba spiritalis confirmationis omnibus adstantibus pronuntiaret.

Itaque ad Te, Venerabilis Frater Noster, animum Nostrum vertimus qui, munera Archipresbyteri Basilicae Papalis Sancti Petri atque Vicarii Nostri Generalis pro Civitate Vaticana studiose exercens, aptus omnino videris ad huiusmodi munus congruenter explendum.

Idcirco harum Litterarum vi Te designamus Missum Extraordinarium Nostrum, mandatis Tibi factis, ut die III proximi mensis Iunii, quo Congressus Eucharisticus Nationalis Ucrainae concludetur, sacris celebritatibus Nostro nomine Leopoli praesideas atque Nostros pastorales sensus fidelibus ibi congregatis humaniter declares. De Eucharistia loqueris quae fons est totius formae sanctitatis atque omnes adhortaberis ad spiritalem vitam per Ipsam renovandam.

Nosmet Ipsi libentes in spiritu Congressum iam nunc sequimur atque pro omnibus eius participibus, potissimum fidelibus dilecti gregis Leopolitani, qui DC annos suae sedis constitutionis celebrant, divinas gratias imploramus.

Dum per Te, Venerabilis Frater Noster, Archiepiscopum Metropolitam Leopolitanum Latinorum ceterosque Praesules, fideles, publicas auctoritates qui Leopolim ad Congressum advenient salutamus, Deum omnipotentem obsecramus ut omnes credentes in Christum, materno praesidio Beatae Mariae Virginis suffulti, praeceptum caritatis in vita cotidiana diligentius servare pergant.

Munus tuum magni sane ponderis aestimantes, peculiaris benevolentiae Nostrae pignus, Apostolicam Benedictionem Tibi peramanter impertimus, universis Congressus Eucharistici Nationalis Ucrainae participibus transmittendam.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVII mensis Aprilis, anno MMXII, Pontificatus Nostri septimo.


BENEDICTUS PP. XVI 

 

Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana

 

top