|
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI BERTELLO
PRAESIDI PRAEFECTURAE CIVITATIS VATICANAE
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD CELEBRATIONES MILLESIMI ANNIVERSARII
FUNDATIONIS SACRI EREMI CAMALDULENSIUM
Venerabili Fratri Nostro
Iosepho S.R.E. Cardinali Bertello
Praesidi Praefecturae Civitatis Vaticanae
Sanctus Romualdus, monachorum Camaldulensium pater, vitam et disciplinam
eremiticam appetens, plures annos Italiam peragravit, monasteria aedificans
atque vitam evangelicam inter monachos indefesse promovens. Itaque anno MXII
Sacrum fundavit Eremum Arretina in regione, qui praecipua ibidem sedes exstitit
motus eremitici et monastici quique non solum spiritali sed etiam humanae valde
favit progressioni. Testimonium monachorum fidei usque ad hoc tempus magnopere
excellit atque credentes impellit ut altiore usque modo Christum cognoscere,
amare imitarique studeant.
Quandoquidem ergo millesimus occurrit anniversarius dies a fundatione istius
eremi, diligenter virtutes et vitae rationem a sancto Romualdo propositas et hoc
loco tot per saecula exercitatas consideramus, quae etiam fidelibus aetatis
nostrae prodesse possunt. Nos istius generis evangelicum iter fovere volentes,
mense Martio huius anni magno cum animi delectamento spiritalique laetitia Romae
ecclesiam sanctorum Andreae et Gregorii ad Clivum Scauri invisimus, sollemni
Vesperarum praefuimus celebrationi atque cum monachis Camaldulensibus fraterne
sumus collocuti.
Memorati anniversarii diei data occasione Reverendus Dominus Alexander Barban,
O.S.B. Cam., Prior Generalis Congregationis Camaldulensis, nomine totius
religiosae familiae humanissime rogavit ut Nos quendam insignem Purpuratum
designaremus qui celebrationibus in honorem sancti Romualdi Nostro nomine
praeesset atque verba spiritalis cohortationis pronuntiaret. Piae huic
postulationi adnuere volentes, ad Te, Venerabilis Frater Noster, decurrimus qui,
praestantissimus Italiae filius, munus Praesidis Praefecturae Civitatis
Vaticanae diligenter exerces.
Te igitur hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad
celebrationes millesimi anniversarii fundationis Sacri Eremi Camaldulensium,
quae ibidem die XIX proximi mensis Iunii, in festo die videlicet sancti Romualdi,
sollemni ritu agentur. De eminenti hoc Ecclesiae viro loquens eiusque assidua
operositate et pondere, omnes huius eventus participes adhortaberis ut precibus,
meditatione nec non pastoralium necessitatum consideratione renovatis viribus
novoque studio peculiarem dilectionem Christi eiusque Evangelii demonstrent
atque fidei zelo in vita cotidiana ferveant.
Cunctos fideles ibi congregatos, potissimum fratres sororesque Camaldulenses,
sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque et christifideles
laicos, Nostro salutabis nomine Nostramque iis ostendes benevolentiam.
Nosmet Ipsi Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus
comitabimur Tibique, sancto Romualdo intercedente, iam nunc Benedictionem
Apostolicam libentes impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et
caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationum participibus rite
transmittas volumus.
Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Maii, anno MMXII, Pontificatus Nostri
octavo.
BENEDICTUS PP. XVI
© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana |