|
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
MARCO S.R.E. CARDINALI OUELLET, P.S.S
CONGREGATIONIS PRO EPISCOPIS PRAEFECTO
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD QUINQUAGESIMUM CONGRESSUM INTERNATIONALEM EUCHARISTICUM
DUBLINI CELEBRANDUM
Venerabili Fratri Nostro
Marco S.R.E. Cardinali Ouellet, P.S.S.
Congregationis pro Episcopis Praefecto
Ubique terrarum cunctas apud Ecclesias Domini Corporis sacrosanctum mysterium
conspicuum usque obtinere locum novimus. Ex eucharistico enim sacramento,
salienti quasi e fonte spiritalis salubritas beneficiorumque Salvatoris copia
largiter manant ac defluunt. Fideles autem ad caeleste convivium accedentes,
supernis praesidiis fulciuntur ac sua item opera in cotidianis officiis
sustinendis fortius studiosiusque agere valent.
Provido nempe de consilio scimus quinquagesimum Congressum Internationalem
Eucharisticum Dublini diebus X-XVII mensis Iunii futurum. Praestanti hoc
compulsos eventu, credentes turmatim adfuturos arbitramur, Corporis et Sanguinis
Christi mysterium ut pientissime, quemadmodum decet, venerentur atque
renovationis vires augeant.
Cupimus et Nos pietatis hae testificationes ut confirmentur et fides
roboretur, quo latius pleniusque Domini hodierni homines fruantur salute et ipsi
hoc divino de Sacramento uberrimos capiant fructus. Sacrum namque hoc convivium
multum affert efficacitatis et ad maiora patranda usque animum addit. Itaque ut
celebratio haec clarius peragatur et adspectabilius, congrua iustaque petente
venerabili Fratre Diarmuid Martin Archiepiscopo Metropolita Dublinensi, ad te,
Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostrum admovimus, utpote cum eventus
ille ad tuum adiumentum quoque aggregetur. Ideo praestabilis visus es ad
personam Nostram illic sustinendam. Quapropter fraternam tibi benevolentiam
declarantes, te Missum Exstraordinarium Nostrum constituimus et nominamus ad
Congressum Internationalem Eucharisticum Dublini celebrandum.
Verba tandem Nostra transmittenda curabis et cohortationem ad Eucharistiae
vehementiorem cultum ac simul omnibus participibus benevolentiam Nostram
significabis. Caelesti dape refecti exoptamus ut fideles feliciorem aetatem
spiritalemque prosperitatem consequantur. Haec cuncta Benedictione Nostra
Apostolica confirmamus, quam Nostra auctoritate ac nomine omnibus participibus
largiaris copiose volumus, superna nuntiaturam adiumenta ac robora.
Ex Aedibus Vaticanis die XIV mensis Maii, anno MMXII, Pontificatus Nostri
octavo.
BENEDICTUS PP. XVI
© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana |