The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
SANCTI S.R.E. CARDINALI ABRIL Y CASTELLÓ
PAPALIS BASILICAE SANCTAE MARIAE
MAIORIS DE URBE ARCHIPRESBYTERO

 

Venerabili Fratri Nostro
Sancti S.R.E. Cardinali Abril y Castelló
Papalis Basilicae Sanctae Mariae Maioris de Urbe Archipresbytero

Praestantiores ob antiquitatem inter Albaneses ecclesiales communitates annumerari plane arbitramur dioecesim Sappensem, cuius ortus mox feliciter CML anniversarius annus appetet. Universus inibi catholicus coetus permagno sane perfundetur gaudio, cum primordia illius Ecclesiae commemoret ac simul patrum fulgida fidei exempla. Id quo magis in dies adolescat valde optamus, ut ecclesialis illa familia, ex antiquis annalibus depromens incitamenta, necnon recentioribus temporibus beatae Teresiae Calcuttensis indicia ob oculos habens, Salvatoris arte teneat mandata eiusdemque largiter adipiscatur beneficia.

Aptis sane rationibus suppeditatis et opportunis subsidiis, cupimus Nos ut fidelium animi confirmentur atque "cum Deo et inter se reconcilientur", novo inde suscepto vigore et in christianam actionem studio. Quocirca libentes et volentes Venerabilis Fratris Luciani Augustini, Episcopi Sappensis, postulata admittere properamus, qui insignem a Nobis Praesulem poposcit qui memorato eventui interesset.

Itaque ut celebratio haec festivius et convenientius peragatur, mittere virum eminentem statuimus, qui partes Nostras sustineat Nostramque pariter benignam mentem ostendat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus et animum, qui videris prorsus par acceptusque ad officium hoc tuendum et congruenter explendum. Quapropter te Nostrum Missum Extraordinarium constituimus, ut, cum sollemnior fiet celebratio, mense Septembri die XXIX, occurrente sancti Michaëlis Archangeli festo die, dioecesis patroni, intersis et ipsam vocem Nostram significes, unde penitus inde oriantur renovatae vires et spiritale in fideles incitamentum.

Palam demum benevolentiam Nostram declarabis et sollicitudinem, dum preces pariter fundimus ut inibi Christi praeconium late proferatur. Ceterum cum etiam tota Natio saecularem memoriam recolit adeptae libertatis, vota facimus ut in religiosas humanasque quoque ipsa usque procedat virtutes. Salutationem tandem fervidam omnibus porrigas et Benedictionem Nostram Apostolicam cunctis simul huius eventus participibus nomine Nostro Nostraque auctoritate largiaris volumus, quae sit divinarum gratiarum nuntia et felicioris aevi signum.

Ex Arce Gandulfi, die XXI mensis Augusti, anno MMXII, Pontificatus Nostri octavo.

 

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana

 

top