The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
CAROLO S.R.E. CARDINALI AMIGO VALLEJO, O.F.M., ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE EMERITO HISPALENSI
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO AD CELEBRATIONES
QUINGENTESIMI ANNI EX QUO ILLUSTRIS EPISCOPUS,
DOMINUS ALONSUS MANSO, O.F.M.,
APPULIT AD PORTUM DIVITEM

 

Venerabili Fratri Nostro
Carolo S.R.E. Cardinali Amigo Vallejo, O.F.M.,
Archiepiscopo Metropolitae emerito Hispalensi

Praeclaras inter missiones, quas Ecclesia Dei summo studio assumpsit ad fidem propagandam salutemque Christi per terras diffundendam, ea ad inhabitantes in Portu Diviti iure meritoque adscribenda est. Immo vero copia credentium illic ministranda tam cito increbuit ut Romanos Pontifices oporteret Episcopos nominare ad spiritale bonum novorum gregum curandum. Inter quos primos exstitit Reverendissimus Dominus Alonsus Manso, O.F.M., cui Iulius Papa II gubernationem novae dioecesis Portus Divitis, a Se anno MDXI conditae, concredidit. Anno MDXII novus Episcopus eandem ad insulam advenit et penitus necessitates sui gregis percepit eisque prospicere studuit. Idcirco scholas condidit, valetudinaria exstruxit, primam ecclesiam cathedralem aedificavit; a quibus incoeptis Ecclesia quodammodo se extendit per cunctam regionem.

Qua de causa neque incongrue neque importune commemorari censemus quingentesimum annum ex quo illustris ille Episcopus appulit ad Portum Divitem. Libenter ergo petitionem accepimus Venerabilis Fratris Rubén Antonii González Medina, C.M.F., Episcopi dioecesis Caguanae atque Praesidis Conferentiae Episcopalis Portudivitensis, nec non Venerabilis Fratris Octavii González Nieves, O.F.M., Archiepiscopi Metropolitanae Sedis Sancti Ioannis Portoricensis, qui summisse Nos rogaverunt ut mitteremus aliquem Legatum in Portum Divitem ad praesidendum celebrationi Eucharisticae die XIX proximi mensis Novembris quo haec anniversaria memoria magis extollatur.

Hisce precibus libenter annuentes ad Te quidem, Venerabilis Frater Noster, qui plus quam quinque lustra rexisti archidioecesim metropolitanam Hispalensem, cui antiquissimae Sedi dioecesis Portus Divitis eo tempore Alonsi Manso suffraganea fuit. Nec minus idoneus Nobis videris huic officio explendo, cum Tu ad eundem Ordinem Fratrum Minorum pertineas eodemque missionali zelo ferveas. Quamobrem harum Litterarum vi Te designamus Nostrum Missum Extraordinarium, mandatis tibi factis, ut memoratis diebus in Portu Diviti sacris celebritatibus Nostro nomine praesis atque Nostros pastorales sensus fidelibus ibi congregatis humaniter renunties. Cum autem personam Nostram illic geres, loqueris non tantum, ut liquet, de recolendis huius Praesulis gestis, neque solum de rebus ad historiam spectantibus, sed etiam, ac quidem potissimum, de huius eventus recordatione utpote impulsu ad hodie praedicandum Evangelium Iesu Christi, in Quo tota revelatio divina consummatur (cfr 2 Cor 1,20 et 3,16 - 4,6). Enimvero maximum illud munus quod, suo iam instante ad Patrem reditu, Dominus discipulis demandavit (cfr Mc 16, 15), non erat sane Apostolorum vita terminandum, sed perpetuandum in Ecclesia usque ad consummationem saeculi, veluti mandatum quod semper est novum.

Ut autem haec omnia tam praeclara et excelsa ad effectum deducantur, expetendum est etiam auxilium Beatae Mariae Virginis Immaculatae, Ecclesiae in America Patronae: eius curae praesentem vitam et futuram sortem totius communitatis catholicae in Portu Diviti fidenter committimus. Vota autem, quae facimus, ut inde fructus quam uberrimi percipiantur, confirmet Apostolica Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, libentissime in Domino impertimus, communicandam cum Praesulibus, Magistratibus, sacerdotibus, religiosis et fidelibus universis, qui eiusdem iubilaei causa in unum congregabuntur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die X mensis Octobris, anno MMXII, Pontificatus Nostri octavo.

 

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana

 

top