The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
CORMAC S.R.E. CARDINALI MURPHY-O’CONNOR,
ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE EMERITO VESTMONASTERIENSI
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO AD CELEBRATIONEM
CXXV ANNIVERSARIAE MEMORIAE CREATIONIS
DIOECESIS DHAKENSIS NECNON CD ANNORUM
PRAESENTIAE FIDEI CHRISTIANAE EODEM IN TERRITORIO

 

Venerabili Fratri Nostro
Cormac S.R.E. Cardinali Murphy-O’Connor,
Archiepiscopo Metropolitae emerito Vestmonasteriensi

Quemadmodum quattuor saeculorum decursu non sine fructu fides catholica per terram Bangladesanam est disseminata, haud sine causa videtur Nobis commemoranda esse viginti et quinque lustra ex quo Decessor Noster, Leo PP. XIII, fel. rec., dioecesim Dhakensem condidit. Enimvero Christus, qui opus redemptionis totius humani generis perfecit, nec minus incolas illius terrae ad viam salutis ingrediendam vocavit ut Eius veritatem agnoscerent Ipsique sancte et fideliter servirent. Qua de re magnopere iuvat dilecto gregi Dhakensi omnibusque in Bangladesia credentibus in hoc felici eventu gaudere, qui sollemniter celebrabitur peculiari cum populi concursu diebus IX et X proximi mensis Novembris.

Quam ob rem libenti animo accepimus petitionem Excellentissimi et Reverendissimi Domini Patricii D’Rozario, C.S.C., Archiepiscopi Metropolitae Dhakensis, qui obsecraverit Nos ut aliquem Praesulem renuntiaremus personam Nostram haec inter sollemnia gesturum. Piae huic postulationi Nos adnuere volentes, ad Te, Venerabilis Frater Noster, decurrimus, qui recentioribus annis variis modis Nobis astitisti quique dignus et aptus videris ad id munus fructuose explendum. Te igitur hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad celebrationem CXXV anniversariae memoriae creationis dioecesis Dhakensis necnon CD annorum praesentiae fidei christianae eodem in territorio. Illic sane loqueris de suavissimo amoris vinculo quo artissime cum eis devincimur et spiritali caritatis affectu quo in hoc fausto eventu laetamur. Cum vero Annus fidei in Area ante Petrianam Basilicam patente nuperrime a Nobis sit inchoatus, invitabis quoque Bangladesanos christifideles ad catholicam fidem profitendam qua liberrime Deo committunt se necnon praecepto amoris ab Eius dilectissimo Filio dato respondent. Rogamus Te etiam ut Nostram omnibus ibi congregatis salutationem referas, Archiepiscopo praesertim Dhakensi, ceterisque sacris Pastoribus, presbyteris, religiosis viris ac mulieribus necnon christifidelibus laicis. Verba Nostrae benevolentiae etiam ad Auctoritates civiles ad omnesque participantes extendas volumus.

Nos denique Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitamur, Tibi Benedictionem Apostolicam libentes impertientes, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationum participibus rite transmittas cupimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XII mensis Octobris, anno MMXII, Pontificatus Nostri octavo.

 

 

BENEDICTUS PP. XVI

 

Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana

 

top