|
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
GAUDENTIO B.
S.R.E. CARDINALI
ROSALES ARCHIEPISCOPO OLIM METROPOLITAE MANILENSI
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO AD
X CONGRESSIONEM PLENARIAM FOEDERATIONIS CONFERENTIARUM EPISCOPALIUM ASIAE
Venerabili Fratri Nostro Gaudentio B. S.R.E. Cardinali Rosales Archiepiscopo olim Metropolitae Manilensi
Argumentum novae evangelizationis quod omnibus christifědelibus proponere
volumus singulare omnino Nostri pontificatus constituit elementum peculiaremque
toti Ecclesiae dat occasionem ut altiore usque modo suam missionem explendam
consideret. Libentes etiam omnia Episcoporum in orbe incepta ad diffusionem
Evangelii perficienda inspicimus eaqua precibus Nostris prosequimur.
Laeto gratoque igitur animo accepimus proximo mense Novembri in Vietnamia X
Congressionem Plenariam Foederationis Conferentiarum Episcopalium Asiae
celebratum iri, quae XL ante annos est condita, in qua sacri Pastores de "Evangelizatione
- Inculturatione - Dialogo in Asia" loquentur, populorum istius continentis
spiritale iter variis sub aspectibus perscrutantes.
Cum de eventu magni momenti agatur, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E.
Cardinales Joannes Baptista Pham Minh Mân, Archiepiscopus Hochiminhopolitanus,
et Osvaldus Gracias, Archiepiscopus Bombayensis atque iam dictae Foederationis
Secretarius generalis, humanissime rogaverunt ut Nos quendam insignem Purpuratum
designaremus qui Congressionem participaret atque verba spiritalis cohortationis
pronuntiaret. Piae huic postulationi adnuere volentes, ad Te, Venerabilis Frater
Noster, decurrimus qui, praestantissimus Philippinarum filius, quaestionum
Asiaticarum diligens et notus es perscrutator. Hisce denique Litteris Missum
extraordinarium nostrum Te nominamus ad X Congressionem Plenariam Foederationis
Conferentiarum Episcopalium Asiae quae a die XI ad diem XVI proximi mensis
Decembris apud Pastorale Institutum Dioecesis Xuanlocensis (Xuân Lôc Diocese
Pastoral Centre) perficietur quaeque in cathedrali aede Hochiminhopolitana
sollemni modo concludetur.
Nostras vices illic agens, sacris Pastoribus et per eos dilectis Asiae
fidelibus Nostram caritatem palam manifestabis, quos omnes ad diligentiorem
usque Christi imitationem cohortaberis: oportet enim ut novis viribus novoque
studio peculiarem dilectionem Christi, Ecclesiae et Evangelii demonstrent atque,
fidei virtute ardentes, cultum humanum propagent nec non dialogum inter populos
diligenter prosequantur. Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua
missione implenda precibus ferventer comitabimur. Denique Benedictionem Nostram
Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et
caelestium donorum pignus, quam omnibus Congressionis participibus rite
transmittes.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXIV mensis Octobris, anno MMXII, Pontificatus
Nostri octavo.
BENEDICTUS PP. XVI
© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana |