 |
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
PAULO S.R.E. CARDINALI POUPARD NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO AD
CELEBRATIONES CONCLUSIONIS ANNI IUBILARIS VENERABILIS SERVAE DEI PAULINAE
JARICOT
Venerabili Fratri Nostro
Paulo S.R.E. Cardinali Poupard
Praesidi olim Pontificii Consilii de Cultura
Venerabilis Serva Dei Paulina Jaricot iam iuvenis votum fecit
castitatis in corpore et in spiritu servandae, atque deinde, familiares
relinquens opes, pauper omnino vixit. Cotidianae vitae exemplo, assiduis
precibus variisque inceptis missionalem Ecclesiae navitatem fovit et, suis cum
sociis, Operam a Propagatione Fidei condidit. Quod Institutum XIX saeculo non
solum missionali motui in Francogallia valde favit, sed etiam multis aliis in
regionibus in quibus Evangelium Christi nuntiatum audiebatur.
Quandoquidem CL anni transierunt a die IX mensis Ianuarii anni
MDCCCLXII, quo praeclara illa Christi discipula pie in Domino obdormivit, atque
L anni a die XXVI mensis Februarii anni MCMLXIII explebuntur, quo beatus Ioannes
XXIII, illustris Decessor Noster, Decretum de virtutibus heroico modo ab ea
exercitis promulgare iussit, ecclesialis communitas Lugdunensis, quam
Venerabilis Frater Noster Philippus S.R.E. Cardinalis Barbarin studiose
moderatur, Annum Iubilarem Venerabili Servae Dei Paulinae Jaricot dicatum
sollemni modo celebrat. Opportune igitur multa suscipiuntur incepta ut eius
virtutes et vitae ratio, quae etiam fidelibus aetatis nostrae prodesse possunt,
magis comprehendantur et divulgentur.
Hac oblata occasione memoratus Archiepiscopus Metropolita
humanissime rogavit ut Nos quendam insignem Purpuratum designaremus qui
celebrationibus conclusionis Anni Iubilaris Nostro nomine praeesset atque
verba spiritalis adhortationis pronuntiaret. Piae huic postulationi Nos adnuere
volentes, ad Te, Venerabilis Frater Noster, decurrimus qui, praestantissimus
Francogalliae filius, munus olim Praesidis Pontificii Consilii de Cultura
diligenter exercuisti. Te igitur hisce Litteris Missum extraordinarium nostrum nominamus ad celebrationes conclusionis Anni Iubilaris Venerabili Servae
Dei Paulinae Jaricot dicati, quae Lugduni die IX proximi mensis Ianuarii
sollemni ritu agetur. Testimonium enim fidei huius Venerabilis Servae Dei ad hoc
usque tempus magno excellit pondere atque omnes credentes impellit quo melius
Christum cognoscere et amare studeant operamque novae evangelizationis
diligenter participent. De prudenti ergo hac muliere loquens eiusque assidua
operositate, omnes celebrationum participes invitabis ut precibus et vitae
cotidianae exemplo renovatoque studio peculiarem dilectionem in Christum et
Evangelium demonstrent.
Cunctos ibi congregatos sacros Praesules, in primis Pastorem
Lugdunensem, publicas auctoritates, sacerdotes, religiosos viros mulieresque et
christifideles laicos Nostro salutabis nomine Nostramque iis ostendes
benevolentiam. Nosmet Ipsi Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione
implenda precibus comitabimur Tibique Benedictionem Apostolicam libentes
impertimur, signum Nostrae erga Te caritatis et caelestium donorum pignus, quam
omnibus celebrationum participibus rite transmittas volumus.
Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Decembris, anno MMXII,
Pontificatus Nostri octavo.
BENEDICTUS PP. XVI
© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana |