|
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
FERNANDO S.R.E. CARDINALI FILONI
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO AD CELEBRATIONES
AUREI IUBILAEI BASILICAE MINORIS OUR LADY OF GOOD HEALTH NECNON
ARGENTEI IUBILAEI CONFERENTIAE CATHOLICORUM EPISCOPORUM INDIAE
Venerabili Fratri Nostro
Fernando S.R.E. Cardinali Filoni
Praefecto Congregationis pro Gentium Evangelizatione
Constat Christifideles in India degentes Beatam Mariam Virginem
titulo "Our Lady of Good Health" invocatam peculiari pietate colere ac sincero
quidem corde venerari. Quotiescumque enim de salute agitur vel recipienda vel
fruenda, ad hanc nobilissimam Dominam revertuntur, quae caelestium gratiarum
fautrix perennis atque omnium virtutum exemplar egregium exstat. Ideo non sine
causa aucta est Indorum fiducia in Matris Dei intercessionem quandocumque
sanctuarium in urbe vulgo Vailankani appellata frequentent.
Quocirca Nos feliciter novimus proximo mense Februario fore ut
et quinquagesimus anniversarius dies ex quo templum in urbe Vailankani ad
Basilicae Minoris dignitatem evectum est commemoretur, et vicesimus quintus
anniversarius dies ex quo Conferentia Catholicorum Episcoporum Indiae fundata
est celebretur. Utraque de causa, libenti animo rogationem accipiendam esse
censuimus Venerabilis Fratris Nostri Telesphori S.R.E. Card. Toppo,
Archiepiscopi Metropolitae Ranchiensis et Praesidis Conferentiae Catholicorum
Episcoporum Indiae, qui humanissime petivit ut Nos quendam insignem Praelatum
designaremus qui verba spiritalis cohortationis omnibus adstantibus his iucundis
celebrationibus pronuntiaret. Iustae ergo postulationi Nos adnuere volentes, ad
Te, Venerabilis Frater Noster, decurrimus quippe qui Nobis congrua cura adsis in
negotiis de Ecclesia in India gerendis. Te igitur hisce Litteris Missum
extraordinarium nostrum nominamus ad celebrationes aurei iubilaei Basilicae
Minoris Our Lady of Good Health necnon argentei iubilaei Conferentiae
Catholicorum Episcoporum Indiae, quae inter dies IX et XI proximi mensis
Februarii sollemni modo in urbe Vailankani agentur.
Hoc in anno fidei dicato, omnes duobus his eventibus participes
adhortaberis ut dona Spiritus Sancti fervida oratione expetant, quibus corda
omnium hominum magis ad Deum convertuntur, mentis oculi aperiuntur atque divinae
revelationis profundior evadat intelligentia. Archiepiscopum Metropolitam
Ranchiensem ceterosque adstantes sacros Indianos Praesules, sacerdotes,
religiosos viros mulieresque et christifideles laicos Nostro salutabis nomine
Nostramque iis ostendes benevolentiam.
Instanti denique prece Omnipotentem Deum exoramus, ut diligenter
officium tibi concreditum expleas, ita ut omnes anniversaria participantes
uberibus gratiis a Domino ditentur. Caelestium verum donorum conciliatrix et
nuntia esto Nostra Benedictio Apostolica, quam tibi, Venerabilis Frater Noster,
libenter in Domino impertimus, quam item ad omnes congregatos volumus pertinere.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die X mensis Ianuarii, anno
MMXIII, Pontificatus Nostri octavo.
BENEDICTUS PP. XVI
© Copyright 2013 - Libreria Editrice Vaticana |