 |
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
SIGISMUNDO ZIMOWSKI NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO AD CELEBRATIONES
XXI DIEI MUNDIALIS INFIRMORUM
Venerabili Fratri
Sigismundo Zimowski
Archiepiscopo-Episcopo emerito Radomensi
Praesidi Pontificii Consilii pro Valetudinis Administris
Ecclesia Christi levationem aegrotantibus continenter adtulit
neque necessitatibus eorum umquam succurrere cessabit. Memor est enim plurium
admonitionum quibus Divinus Magister Apostolos ad evangelizandum misit, inter
quas exstitit: "Curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis:
Appropinquavit in vos regnum Dei" (Lc 10, 9). Etenim Ipse, ante quam
turbas doceret, aegros sanare consueverat (cfr Mt 8, 16; 12, 15; 14, 14).
Hoc verum animarum salutis studium omnes christifideles urget ut arctius se
Domino Iesu in doloribus adiungant sollicitioremque curam per dies infirmis
offerant.
Quandocumque ergo Nos Nostrum pastorale munus erga patientes
demonstrare possumus, id libenter facimus, ut ipsi corroborentur et ii qui eorum
curam habent fidelius impleant suam missionem. Gaudentes igitur amplecti sumus
postulationem tuam, Venerabilis Frater, qua summisse Nos rogavisti ut mitteremus
aliquem Legatum ad Ottingam in Germania ut praesentia Nostra propinquius
sentiatur inter celebrationes Diei Mundialis Infirmorum. Piae huic postulationi
Nos adnuentes ad Teipsum, Venerabilis Frater, revertimur, quippe qui, velut
Praeses Pontificii Consilii pro Valetudinis Administris, plurimum, ut opinamur,
conferre possis ut participantes hunc eventum certiores fiant de profusa
caritate qua aegrotantes diligimus ac de sollertia qua precationes pro iis
eorumque curam administrantibus fundimus.
Quamobrem Te hisce Litteris Missum extraordinarium nostrum nominamus ad celebrationem XXI Diei Mundialis Infirmorum, quae die XI proximi
mensis Februarii habebitur. Te ideo adhortamur ut evangelicae veritatis lumen et
unicam salutis viam, Iesum scilicet Christum nostrum, omnibus adstantibus
praeconeris. Illic praeterea loqueris de suavissimo amoris vinculo quo
arctissime cum eis devincimur. Cum insuper Annum fidei, a Nobis in Area
ante Petrianam Basilicam indictum, in praesenti feliciter celebremus, admonebis
eos ut renovata cum spe fidem in Deum profiteantur, quandoquidem "credendo"
etiam infirmi vehementius "praemuniuntur" (S. Augustinus, De utilitate
credendi, 1, 2). Fides sane christiana urget nos ut Evangelium cunctis
terrae populis indubitanter proclamemus (cfr Mt 28, 19) et verum doloris
ac maestitiae sensum testificemur. Enimvero per angores huius vitae quisque ad
veram liber-tatem sinceramque sui ipsius donationem adducitur.
Tu, Venerabilis Frater, haec Nostra nuntia portabis et
participantes invitabis ad fidem firmandam qua liberrime Deo se committunt
necnon praecepto amoris ab Eius Filio dato respondent. Interea Nostram
salutationem cunctis ibi congregatis referes, praesertim Administratori
Apostolico dioecesis Passaviensis ceterisque Episcopis, presbyteris, religiosis
viris ac mulieribus necnon omnibus christifidelibus laicis. Verba demum Nostrae
benevolentiae etiam ad Auctoritates civiles omnesque participantes extendas
volumus.
Nos denique Te, Venerabilis Frater, in tua missione implenda
precibus comitamur atque intercessioni Beatae Virginis Mariae Immaculatae,
Mediatricis omnium gratiarum, commendamus, Tibi Benedictionem Apostolicam
libentes impertientes, quam omnibus celebrationum participibus rite transmittas
cupimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die X mensis Ianuarii, anno
MMXIII, Pontificatus Nostri octavo.
BENEDICTUS PP. XVI
© Copyright 2013 - Libreria Editrice Vaticana
|