The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
LEONARDO S.R.E. CARDINALI SANDRI
PRAEFECTO CONGREGATIONIS PRO ECCLESIIS ORIENTALIBUS
 

 

Venerabili Fratri Nostro
Leonardo S.R.E. Cardinali SANDRI
Praefecto Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus

 Romani Pontifices Decessores Nostri, ut probe est notum, fraterna caritate et sollicito studio per saecula Patriarchas Orientalium Ecclesiarum cum beati Petri Sede plenam communionem habentes prosecuti sunt.

Laetum vero nuntium est Nobis allatum Suam Beatitudinem Aloisium RaphaŽlem I Sako, nuper electum Patriarcham Babylonensem Chaldaeorum, antiquum morem secutum, a Nobis petere ut haec plena ecclesiastica communio cum Sede Romana confirmetur. Nos, cupientes illi fidelibusque catholicis chaldaeis dilectionem Nostram, existimationem et affectum ostendere, magnam martyrum ac fidei testium multitudinem Ecclesiae Babylonensis Chaldaeorum occasione data commemorare desideramus. Hereditas haec non est dissipanda atque imitationis renovato proposito demandanda, signum quidem sanctitatis quae Ecclesiae mysterium aptius patefacit.

Vellemus itaque una cum Suae Beatitudini Eucharisticam oblationem celebrare. Sed, cum gravibus de causis impediti simus, te, Venerabilis Frater Noster, qui scite ac sedule praees Congregationi pro Ecclesiis Orientalibus, Delegatum Nostrum nominamus, qui proximo die in Basilica Vaticana, Nostro nomine cum Venerabili Patriarcha sacram Synaxim celebres in signum constitutae ecclesiasticae communionis, eum debito honore suscipiens eique Nostram fervidam salutationem referens.

Denique, dum Suae Beatitudini fraternum rependimus sacrum osculum, tibi, Venerabilis Frater Noster, Praesulibus Synodi Chaldaeae et omnibus sacro ritui interfuturis Apostolicam Benedictionem impertimur supernorum munerum conciliatricem ac signum Nostrae dilectionis in Christo Domino.

Ex Aedibus Vaticanis, die III mensis Februarii, A.D. MMXIII, Pontificatus Nostri octavo.

 

BENEDICTUS PP. XVI


© Copyright 2013 - Libreria Editrice Vaticana

 

top