Index   Back Top Print

[ EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PT ]

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

MINISTRORUM INSTITUTIO

Quibus commutatur Constitutio Apostolica Pastor bonus,
simulque competentia de Seminariis a Congregatione de Institutione Catholica
ad Congregationem pro Clericis transfertur

 

Ministrorum institutio sacrorum inter praecipuas Concilii Oecumenici Vaticani II Patrum sollicitudines numeratur, qui scripserunt: “Optatam totius Ecclesiae renovationem probe noscens Sancta Synodus a sacerdotum ministerio, Christi spiritu animato, magna ex parte pendere, gravissimum institutionis sacerdotalis momentum proclamat” (Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de institutione sacerdotali Optatam totius, 1). Hoc in contextu can. 232 CIC vindicat Ecclesiae “ius proprium et exclusivum eos instituendi qui ad ministeria sacra deputantur”, quod ex more in Seminariis evenit. Agitur enim de institutione a Concilio Tridentino exoptata, quod decrevit ut in singulis dioecesibus institueretur “Seminarium perpetuum” (Sessio XXIII [15 Iulii 1563], can. XVIII), per quod Episcopus posset tirones ad sacerdotium “alere et religiose educare et ecclesiasticis disciplinis instituere” (ibid).

Primum institutum universalis indolis, cuius erat providere constitutioni, regimini et administrationi Seminariorum, “quorum cum statu fortuna Ecclesiae coniungitur maxime” (Leo XIII, Ep. Paternae providaeque [18 Septembris 1899]: ASS 32 [1899-1900], 214), fuit Congregatio Seminariorum, instituta a Benedicto XIII per Constitutionem Creditae Nobis (9 Maii 1725: Bullarium Romanum XI, 2, pp. 409-412). Progrediente tempore ipsa exstincta est atque Seminaria semper peculiari curae perrexerunt esse Sanctae Sedi per Sacram Congregationem Concilii (quae hodie vocatur Congregatio pro Clericis) vel etiam per Sacram Congregationem pro Episcopis et Regularibus, et ab anno MCMVI tantum per hanc postremam. Sanctus Pius X per Constitutionem Apostolicam Sapienti consilio (29 Iunii 1908: AAS 1 [1909], 7-19) iurisdictionem de Seminariis reservavit Sacrae Congregationi Concistoriali, apud quam peculiare constitutum est officium (cfr AAS 1 [1909], 9-10, 2°, 3).

Benedictus XV per Litteras Apostolicas Seminaria clericorum Motu Proprio datas (4 Novembris 1915: AAS 7 [1915], 493-495) hoc Officium pro Seminariis apud Sacram Congregationem Concistorialem erectum cum Sacra Congregatione de Studiis coniunxit, et ita novum dicasterium creavit Sacra Congregatio de Seminariis et Studiorum Universitatibus appellatum. Summus Pontifex hanc decisionem explicavit eo quod angustiis premebatur ob crescentem numerum negotiorum et ob momentum huiusmodi officii: “Verum cum apud hanc Sacram Congregationem negotiorum moles praeter modum excrevit, et Seminariorum cum maiorem in dies operam postulet, visum est Nobis ad omnem eorum disciplinam moderandam novum aliquod consilium inire” (AAS 7 [1915], 494).

Novum Dicasterium, id est Sacra Congregatio de Seminariis et Studiorum Universitatibus assumpta est in Codicem Iuris Canonici anni MCMXVII in can. 256, et in eundem Codicem clericorum institutio inserta est sub titulo XXI, De Seminariis, in IV parte, De Magisterio ecclesiastico, in libro III, De rebus.

Magni ponderis est extollere quod, cum novus Codex redigeretur, discussum est utrum opportunum esset eandem dispositionem servare, denique tamen opportunius visum est magis universas normas, veluti prooemium, praeponere tractatui de clericis. Quapropter normae et dispositiones de Seminariis insertae sunt in librum II, partem I, titulum III, cap. I, cum congrua denominatione “De clericorum institutione” (cfr cann. 232-264 CIC). Haec nova collocatio sine dubio magni est momenti eiusque titulus “De clericorum institutione” singulariter aptatus, quoniam hoc modo amplectitur institutionem integram futuris ministris Domini tradendam: nempe institutionem non solum doctrinalem, sed etiam humanam, spiritualem, asceticam, liturgicam et pastoralem.

Concilium Oecumenicum Vaticanum II iterum memorat: “Seminaria Maiora ad sacerdotalem conformationem necessaria sunt” (Decr. de institutione sacerdotali Optatam totius, 4) et formatio tradenda in Seminario maiore est specifice sacerdotalis, ordinata videlicet spirituali et pastorali sensu ad sacrum ministerium: “Alumnorum institutio eo tendere debet ut ad exemplar Domini Iesu Christi, Magistri, Sacerdotis et Pastoris, veri animarum pastores ipsi formentur” (ibid).

Hoc sensu: “Iuvenes, qui ad sacerdotium accedere intendunt, ad formationem spiritualem convenientem et ad officia propria instituantur in seminario maiore per totum formationis tempus, aut, si adiuncta de iudicio Episcopi dioecesani id postulent, per quattuor saltem annos” (can. 235 § 1 CIC).

Seminaria igitur, secundum Concilium Oecumenicum Vaticanum II et Codicem Iuris Canonici anni MCMLXXXIII, includuntur in ambitum “Clericorum institutionis” quae, ut sit vera et efficax, institutionem permanentem cum formatione in seminario consolidare debet, quandoquidem “perennis institutio continuatio est illius quae in Seminario efficitur”, sicut Veneratus Decessor Noster beatus Ioannes Paulus II in Adhortatione Apostolica Pastores dabo vobis (25 Martii 1992) asserit: “Perennis sacerdotum institutio... continuatio est naturalis atque omnino necessaria illius cultus, qui ad presbyteri personam spectat, quique in Seminario... incohavit et ibidem incrementum cepit una cum formativa institutione Ordinationis respectu. Magni momenti est animadvertere servareque intrinsecum nexum qui exstat inter utramque institutionem, ante scilicet et post Ordinationem. Si namque inconstantia esset immo discrepantia has duas inter rationes institutionis gravia consectaria statim evenirent, quae ad pastoralem actionem respicerent atque fraternam communionem inter presbyteros, inter illos nominatim qui aetate distinguuntur. Perennis autem institutio, iteratio non est institutionis, quae in Seminario acquiritur, quae deinde recognoscitur et augetur, novis additis explicativis argumentis. Ipsa enim novis evolvitur rebus potissimumque rationibus quodammodo novis, veluti nempe unum quiddam, quod progrediens – radices in seminaristica institutione ponens – accommodationem quandam expostulat, hodiernae aetati conformationem et immutationem, absque tamen cessatione vel intermissione. At contra inde a Seminario maiore permanentem institutionem parare oportet, et animum studiumque futurorum presbyterorum eidem accommodare, per ipsius necessitatis demonstrationem, utilitatis et spiritus, condicionibus perficiendae rei inductis” (n. 71: AAS 84 [1992], 782-783).

Idcirco opportunum ducimus Congregationi pro Clericis assignare promotionem et regimen omnium quae pertinent ad formationem, vitam et ministerium presbyterorum et diaconorum: inde a pastorali vocatione et candidatorum ad sacros Ordines selectione, inclusa eorum formatione humana, spirituali, doctrinali et pastorali in seminariis, et in peculiaribus domibus pro diaconis permanentibus (cfr can. 236 § 1° CIC), usque ad eorum institutionem perennem, inclusis vitae condicionibus et modis exercendi ministerium eorumque praevidentia socialique assistentia.

Sub lumine igitur harum considerationum, examinatis accurate omnibus rebus atque sententia rogata illorum qui experti sunt, statuimus et decernimus quae sequuntur:

 

Art. 1

«Congregatio de Institutione Catholica (de Seminariis atque Studiorum Institutis)» nomen sumit «Congregationis de Institutione Catholica (de Studiorum Institutis)».

 

Art. 2

Art. 112 Constitutionis Apostolicae Pastor Bonus sequenti substituitur textu: «Congregatio exprimit et exercet Sedis Apostolicae sollicitudinem circa promotionem et ordinationem institutionis catholicae».

 

Art. 3

Articulus 113 Constitutionis Apostolicae Pastor Bonus abrogatur.

 

Art. 4

Art. 93 Constitutionis Apostolicae Pastor Bonus sequenti substituitur textu:

Ǥ 1. Congregatio, servato iure Episcoporum eorumque Conferentiarum, eas curat materias, quae presbyteros et diaconos Cleri saecularis respiciunt tum quoad personas, tum quoad pastorale ministerium, tum quoad res necessarias ad exercendum eiusmodi ministerium, atque in his omnibus quaestionibus opportunum praebet Episcopis auxilium.

§ 2. Congregatio exprimit et exercet Sedis Apostolicae sollicitudinem circa formationem illorum qui ad sacros Ordines vocantur».

 

Art. 5

Textus art. 94 Constitutionis Apostolicae Pastor Bonus sequenti substituitur textu:

Ǥ 1. Adest Episcopis ut in earum Ecclesiis maxima diligentia vocationes excolantur ad sacra ministeria, atque in seminariis, instituendis et dirigendis secundum iuris normam, alumni aeque solida formatione tum humana et spirituali, tum doctrinali et pastorali educentur.

§ 2. Attente vigilat ut convictus et regimen seminariorum plene postulatis respondeant educationis sacerdotalis atque moderatores et docentes conferant, quam maxime potest, vitae exemplo et recta doctrina, ad formationem personae sacrorum ministrorum.

§ 3. Competens est, praeterea, ad seminaria interdioecesana erigenda et eorum statuta approbanda».

 

Art. 6

Ad Congregationem de Institutione Catholica spectat curricula academica philosophiae et theologiae ordinare, audita Congregatione pro Clericis, iuxta cuiusque competentiam.

 

Art. 7

Pontificium Opus Vocationum Sacerdotalium (Motu proprio Pii XII, die 4 Novembris anno 1941) ad Congregationem pro Clericis transfertur.

 

Art. 8

Materiae causa, Praefectus Congregationis pro Clericis ex officio praeest Commissioni interdicasteriali permanenti “De formatione candidatorum ad Sacros Ordines” secundum normam Constitutionis Apostolicae Pastor Bonus, art. 21, § 2, ad quam pertinet etiam Secretarius.

 

Art. 9

Commissio interdicasterialis “De aequa sacerdotum in mundo distributione” exstinguitur.

 

Art. 10

Die quo hae normae vim sortiuntur, processus qui apud Congregationem de Institutione Catholica pendent de rebus huc ex competentia translatis, transmittantur ad Congregationem pro Clericis et ab ipsa definientur.  

Omnia quae in his Litteris Apostolicis in forma Motu Proprio deliberavimus, ordinamus ut in omnibus earum partibus serventur, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus, etiamsi dignis peculiaris mentionis, et decernimus ut per divulgationem promulgentur in actis diurnis «L’Osservatore Romano», et vim XV post dies quam promulgata sunt obtineant.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XVI mensis Ianuarii, anno Domini MMXIII, Pontificatus Nostri octavo.

                                                              


BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2013 - Libreria Editrice Vaticana

  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana